| At audistis, patres conscripti, philosophi vocem. Negavit | 56.1 |
| se triumphi cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, | |
| o labes! Cum exstinguebas senatum, vendebas auctori- | |
| tatem huius ordinis, addicebas tribuno pl. consulatum tuum, | |
| rem publicam evertebas, prodebas caput et salutem meam | 5 |
| una mercede provinciae, si triumphum non cupiebas, cuius | |
| tandem te rei cupiditate arsisse defendes? Saepe enim | |
| vidi qui et mihi et ceteris cupidiores provinciae viderentur | |
| triumphi nomine tegere atque celare cupiditatem suam. | |
| Hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam con- | 10 |
| lega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum | |
| cupere aperteque petere, ut non praetexat cupiditatem | |
| triumphi. Quod si te senatus populusque Romanus aut | 57.1 |
| non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere, | |
| exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque | |
| demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. | |
| Nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis | 5 |
| umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem | |
| splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus | |
| verae virtutis honestissimus, repudiare. Cum vero non | |
| modo non postulante atque cogente sed invito atque op- | |
| presso senatu, non modo nullo populi Romani studio sed | 10 |
| nullo ferente suffragium libero, provincia tibi ista manu- | |
| pretium fuerit eversae per te et perditae civitatis, cumque | |
| omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu | |
| totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Mace- | |
| donia tibi ob eam rem quibus tu velles finibus traderetur: | 15 |
| cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuventute, | |
| cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum con- | |
| temnebas, quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac | |
| rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat? Non est inte- | 58.1 |
| grum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; erravit enim; non | |
| gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus | |
| triumphavit. Crasse, pudet me tui. Quid est quod con- | |
| fecto per te formidolosissimo bello coronam illam lauream | 5 |
| tibi tanto opere decerni volueris a senatu? P. Servili, | |
| Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam | |
| doctum hominem, tam eruditum, prius quam in istum | |
| errorem induceremini? C. ipsi Pomptino, necessario | |
| meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis | 10 |
| impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Cala- | |
| tinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, | |
| rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum | |
| consulum, qui triumpharint! |