| Sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid | 59.1 |
| cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare | |
| haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo | |
| imperatori genero suo? Fertur ille vir, mihi crede, gloria; | |
| flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. Non | 5 |
| didicit eadem ista quae tu. Mitte ad eum libellum et, si | |
| iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis | |
| incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. | |
| Valebis apud hominem volitantem gloriae cupiditate vir | |
| moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud gene- | 10 |
| rum socer. Dices enim, ut es homo factus ad persua- | |
| dendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: 'quid | |
| est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot | |
| dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore | |
| ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille | 15 |
| dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque | |
| irati.' Non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi | |
| enim et esse et fuisse videbit iratos. Vertes te ad alteram | 60.1 |
| scholam; disseres de triumpho: 'quid tandem habet iste | |
| currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppi- | |
| dorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et | |
| tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? Inania | 5 |
| sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare | |
| plausus, vehi per urbem, conspici velle. Quibus ex rebus | |
| nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad volu- | |
| ptatem corporis possis. Quin tu me vides qui, ex qua pro- | 61.1 |
| vincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, | |
| innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpha- | |
| runt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam | |
| lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male | 5 |
| vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo | |
| in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac | |
| die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in | |
| campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. Nummus | |
| interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi | 10 |
| manet et manebit. Rationes ad aerarium continuo, sicut | |
| tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. | |
| Quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi | |
| litteras profuisse. Ita enim sunt perscriptae scite et litte- | |
| rate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis | 15 |
| rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans | |
| commurmuratus sit: | |
| "ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται."' | |
| Hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem | |
| in currum revocare possis. | 20 |