| O tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, | 62.1 |
| materni vix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, | |
| demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Medio- | |
| lanensi praecone, avo tuo, dignum esse videatur. L. Crassus, | |
| homo sapientissimus nostrae civitatis, specillis prope scru- | 5 |
| tatus est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam | |
| aliquam quaereret; eadem cupiditate vir summo ingenio | |
| praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum | |
| neuter triumphavit, quod alteri illum honorem conlega, alteri | |
| mors peremit. Inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis | 10 |
| cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. | |
| Qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te | |
| dictum est, tamen istum honorem contemnendum non | |
| putavit. Tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, | |
| abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea | 15 |
| contemnis quae illi 'idiotae,' ut tu appellas, praeclara | |
| duxerunt. Quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae | 63.1 |
| fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent, tu tantis | |
| nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum | |
| laborum tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia | |
| contemnere debuisti. Neque vero contempsisti, sis licet | 5 |
| Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus convicio | |
| verberari noluisti. | |
| Iam vides—quoniam quidem ita mihimet fui inimicus | |
| ut me tecum compararem—et digressum meum et absentiam | |
| et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia | 10 |
| immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitu- | |
| dinem inflixerint. Num etiam in hac cotidiana adsidua | 64.1 |
| urbanaque vita splendorem tuum, gratiam, celebritatem | |
| domesticam, operam forensem, consilium, auxilium, auctori- | |
| tatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam, | |
| cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus? Age, sena- | 5 |
| tus odit te—quod eum tu facere iure concedis—adflictorem | |
| ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino | |
| ordinis ac nominis sui; videre equites Romani non possunt, | |
| quo ex ordine vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, | |
| est te consule relegatus; plebs Romana perditum cupit, in | 10 |
| cuius tu infamiam ea quae per latrones et per servos de me | |
| egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu | |
| superbissime decreta et preces repudiasti. Fac huius odi | 65.1 |
| tanti ac tam universi periculum, si audes. Instant post | |
| hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique | |
| ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo | |
| fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. | 5 |
| Da te populo, committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt | |
| vestrae scholae? Ne acclametur times? Ne id quidem | |
| est curare philosophi. Manus tibi ne adferantur? Dolor | |
| enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, | |
| infamia, turpitudo verba atque ineptiae. Sed de hoc non | 10 |
| dubito; non audebit accedere ad ludos. Convivium publi- | |
| cum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio, | |
| hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui | |
| causa; ludos nobis 'idiotis' relinquet. Solet enim in | 66.1 |
| disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdo- | |
| minis voluptates anteferre. Nam quod vobis iste tantum | |
| modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam | |
| rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod | 5 |
| fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse | |
| videatur, nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, | |
| nihil protervius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite in | |
| isto hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam | 67.1 |
| omnis est vitiosa atque turpis, <est> tamen ingenuo ac libero | |
| dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil ex- | |
| quisitum—laudabo inimicum—quin ne magno opere quidem | |
| quicquam praeter libidines sumptuosum. Toreuma nullum, | 5 |
| maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placen- | |
| tini; exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa | |
| carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli | |
| etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi | |
| nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de | 10 |
| cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse | |
| solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi | |
| galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam | |
| tolli iubet. |