| Dicet aliquis: 'unde haec tibi nota sunt?' Non me | 68.1 |
| hercules contumeliae causa describam quemquam, prae- | |
| sertim ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi | |
| esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. Est quidam | |
| Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam—sic enim | 5 |
| cognovi—humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis | |
| est aut ipse secum. Is cum istum adulescentem iam tum | |
| hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam, | |
| cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem | |
| sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet. | 10 |
| Non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum erudi- | |
| tissimorum et humanissimorum coetu loquor. Audistis pro- | |
| fecto dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini | |
| expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos | |
| aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum | 15 |
| genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe | |
| praeceps. Itaque admissarius iste, simul atque audivit volu- | 69.1 |
| ptatem a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est, | |
| sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc | |
| orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem | |
| libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo | 5 |
| distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur; | |
| iste 'claudus,' quem ad modum aiunt, 'pilam'; retinere | |
| quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum | |
| diserte dicere existimare. Dicit autem, opinor, se nullum | |
| bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus. | 10 |
| Quid multa? Graecus facilis et valde venustus nimis | 70.1 |
| pugnax contra imperatorem populi Romani esse noluit. | |
| Est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed | |
| etiam ceteris studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt | |
| perpolitus; poema porro facit ita festivum, ita concinnum, | 5 |
| ita elegans, ut nihil fieri possit argutius. In quo repre- | |
| hendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut impro- | |
| bum, non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, | |
| ut adsentatorem, ut poetam. Devenit autem seu potius | |
| incidit in istum eodem deceptus supercilio Graecus atque | 10 |
| advena quo tot sapientes et tanta civitas. Revocare se | |
| non poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae | |
| famam verebatur. Rogatus, invitatus, coactus ita multa ad | |
| istum de ipso quoque scripsit ut omnis libidines, omnia | |
| stupra, omnia cenarum conviviorumque genera, adulteria | 15 |
| denique eius delicatissimis versibus expresserit, in quibus, | 71.1 |
| si qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri; | |
| ex quibus multa a multis et lecta et audita recitarem, ni | |
| vererer ne hoc ipsum genus orationis quo nunc utor ab | |
| huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui scripsit | 5 |
| detrahi nihil volo. Qui si fuisset in discipulo comparando | |
| meliore fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; | |
| sed eum casus in hanc consuetudinem scribendi induxit | |
| philosopho valde indignam, si quidem philosophia, ut fertur, | |
| virtutis continet et offici et bene vivendi disciplinam; quam | 10 |
| qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam videtur. | |
| Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se | 72.1 |
| philosophum esse diceret, istius impurissimae atque intempe- | |
| rantissimae pecudis caeno et sordibus inquinavit. |