| Qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, | 72.4 |
| quae quidem conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat | 5 |
| paene turpis, 'non illa tibi,' inquit, 'invidia nocuit sed | |
| versus tui.' Nimis magna poena te consule constituta est | |
| sive malo poetae sive libero. 'Scripsisti enim: "cedant | |
| arma togae."' Quid tum? 'Haec res tibi fluctus illos | |
| excitavit.' At hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo | 10 |
| elogio quod te consule in sepulcro rei publicae incisum est: | |
| 'Velitis ivbeatis vt, qvod M. Cicero versvm fecerit,' | |
| sed 'qvod vindicarit.' Verum tamen, quoniam te non | 73.1 |
| Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non | |
| notam apponas ad malum versum, sed poetam armis perse- | |
| quare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: | |
| 'Cedant arma togae.' 'Tuae dicis,' inquit, 'togae summum | 5 |
| imperatorem esse cessurum.' Quid nunc te, asine, litteras | |
| doceam? Non opus est verbis sed fustibus. Non dixi | |
| hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut | |
| gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et | |
| oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum | 10 |
| more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum | |
| paci atque otio concessurum. Quaere ex familiari tuo | 74.1 |
| Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque | |
| te nihil sapere mirabitur. 'At in altero illo,' inquit, | |
| 'haeres: "concedat laurea laudi."' Immo me hercule | |
| habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses. | 5 |
| Nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis | |
| manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam | |
| Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed | |
| etiam minimae laudi lauream concessisse. Atque ista | |
| oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium | 10 |
| inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi | |
| nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi | |
| pernicies esse quaesita. Omitto nihil istum versum per- | 75.1 |
| tinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuis- | |
| sem multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc | |
| uno violare versu. Sed sit offensus primo; nonne com- | |
| pensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum | 5 |
| suarum? Quod si esset commotus, ad perniciemne non | |
| dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de | |
| re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non | |
| liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum | |
| fuisset? Tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? | 10 |
| Complecti vis amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, | |
| neque id occulte; nam paulo ante dixisti me cum eis | |
| confligere quos despicerem, non attingere eos qui plus | |
| possent, quibus iratus esse deberem. Quorum quidem— | |
| quis enim non intellegit quos dicas?—quamquam non est | 15 |
| causa una omnium, tamen est omnium mihi probata. Me | 76.1 |
| Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me studio | |
| atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignis- | |
| simum iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam | |
| amplissimum atque ornatissimum voluit esse. Vestrae | 5 |
| fraudes, vestrum scelus, vestrae criminationes insidiarum | |
| mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul eorum qui | |
| familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum | |
| domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, | |
| vestrae cupiditates provinciarum effecerunt ut ego ex- | 10 |
| cluderer omnesque qui me, qui illius gloriam, qui rem | |
| publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu pro- | |
| hiberentur; quibus rebus est perfectum ut illi plane suo | 77.1 |
| stare iudicio non liceret, cum certi homines non studium | |
| eius a me alienassent, sed auxilium retardassent. Nonne | |
| ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non Q. Sanga, | |
| non L. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? qui | 5 |
| omnes ad eum multique mortales oratum in Albanum | |
| obsecratumque venerant ut ne meas fortunas desereret | |
| cum rei publicae salute coniunctas. Quos ille ad te et | |
| ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, | |
| ut ad senatum referretis; se contra armatum tribunum pl. | 10 |
| sine publico consilio decertare nolle; consulibus ex senatus | |
| consulto rem publicam defendentibus se arma sumpturum. | |
| Ecquid, infelix, recordaris quid responderis? in quo illi | 78.1 |
| omnes quidem, sed Torquatus praeter ceteros furebat contu- | |
| macia responsi tui: te non esse tam fortem quam ipse | |
| Torquatus in consulatu fuisset aut ego; nihil opus esse | |
| armis, nihil contentione; me posse rem publicam iterum | 5 |
| servare, si cessissem; infinitam caedem fore, si restitissem. | |
| Deinde ad extremum neque se neque generum neque | |
| conlegam suum tribuno pl. defuturum. Hic tu hostis ac | |
| proditor aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis? | |
| Ego C. Caesarem non eadem de re publica sensisse quae | 79.1 |
| me scio; sed tamen, quod iam de eo his audientibus saepe | |
| dixi, me ille sui totius consulatus eorumque honorum quos | |
| cum proximis communicavit socium esse voluit, detulit, | |
| invitavit, rogavit. Non sum propter nimiam fortasse con- | 5 |
| stantiae cupiditatem adductus ad causam; non postulabam | |
| ut ei carissimus essem cuius ego ne beneficiis quidem | |
| sententiam meam tradidissem. Adducta res in certamen | |
| te consule putabatur, utrum quae superiore anno ille | |
| gessisset manerent, an rescinderentur. Quid loquar plura? | 10 |
| Si tantum ille in me esse uno roboris et virtutis putavit ut | |
| quae ipse gesserat conciderent, si ego restitissem, cur ego | |
| non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae? Sed | 80.1 |
| praeterita mitto. Me ut Cn. Pompeius omnibus studiis | |
| suis, laboribus, vitae periculis complexus est, cum muni- | |
| cipia pro me adiret, Italiae fidem imploraret, P. Lentulo | |
| consuli, auctori salutis meae, frequens adsideret, senatus | 5 |
| sententiam praestaret, in contionibus non modo se defen- | |
| sorem salutis meae sed etiam supplicem pro me profiteretur, | |
| huius voluntatis eum quem multum posse intellegebat, mihi | |
| non inimicum esse cognorat, socium sibi et adiutorem, | |
| C. Caesarem, adiunxit. Iam vides me tibi non inimicum | 10 |
| sed hostem, illis quos describis non modo non iratum sed | |
| etiam amicum esse debere; quorum alter, id quod memi- | |
| nero, semper aeque mihi amicus fuit ac sibi, alter, id quod | |
| obliviscar, sibi aliquando amicior quam mihi. Deinde hoc | 81.1 |
| ita fit ut viri fortes, etiam si ferro inter se comminus | |
| decertarint, tamen illud contentionis odium simul cum ipsa | |
| pugna armisque deponant. Neque me ille odisse potuit | |
| umquam, ne tum quidem cum dissidebamus. Habet hoc | 5 |
| virtus, quam tu ne de facie quidem nosti, ut viros fortis | |
| species eius et pulchritudo etiam in hoste posita delectet. |