| Equidem dicam ex animo, patres conscripti, quod sentio, | 81.8 |
| et quod vobis audientibus saepe iam dixi. Si mihi numquam | |
| amicus C. Caesar fuisset, si semper iratus, si semper asper- | 10 |
| naretur amicitiam meam seque mihi implacabilem inexpia- | |
| bilemque praeberet, tamen ei, cum tantas res gessisset | |
| gereretque cotidie, non amicus esse non possem; cuius ego | |
| imperium, non Alpium vallum contra ascensum trans- | |
| gressionemque Gallorum, non Rheni fossam gurgitibus illis | 15 |
| redundantem Germanorum immanissimis gentibus obicio | |
| et oppono; perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes | 82.1 |
| exaruissent, non naturae praesidio sed victoria sua rebusque | |
| gestis Italiam munitam haberemus. Sed cum me expetat, | |
| diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis | |
| ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei publicae | 5 |
| praeterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui bene | |
| nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a | |
| me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen | |
| non deferrem requirebas. Quamquam, quod ad me attinet, | |
| 'numquam istam imminuam curam infitiando tibi,' | 10 |
| tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei | |
| publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicis- | |
| simus sollicitudinis atque oneris imponam. Nec despero | |
| tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque | |
| debebat in laudis et gloriae cupiditate versatur, futuros | 15 |
| aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis | |
| nudare non nolint, praesertim tam adflicto, tam inopi, tam | |
| infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne | |
| indignus beneficio videreris, nisi eius a quo missus eras | |
| simillimus exstitisses. | 20 |