| An vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis | 83.1 |
| imperi tui stragisque provinciae? quas quidem nos non | |
| vestigiis odorantes ingressus tuos sed totis volutationibus | |
| corporis et cubilibus persecuti sumus. Notata a nobis | |
| sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia | 5 |
| a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius | |
| domum devertisti cuius sanguinem addixeras, eumque | |
| servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem | |
| multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide | |
| tua venire iussisti. Quem ne maiorum quidem more sup- | 10 |
| plicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices | |
| subicere gestiret, sed ei medico quem tecum tu eduxeras | |
| imperasti ut venas hominis incideret; cum quidem tibi | 84.1 |
| etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, | |
| quem necasti verberibus summa senectute confectum. | |
| Idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum | |
| te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti, | 5 |
| cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna | |
| praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polli- | |
| ceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui | |
| simul venerant; quorum omnium capita regi Cotyi ven- | |
| didisti. Denseletis, quae natio semper oboediens huic | 10 |
| imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Mace- | |
| doniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et | |
| crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, | |
| hostibus uti acerrimis maluisti. Ita perpetuos defensores | |
| Macedoniae vexatores ac praedatores effecisti; vectigalia | 15 |
| nostra perturbarunt, urbes ceperunt, vastarunt agros, socios | |
| nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt, | |
| pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum <de> oppido despe- | |
| rassent, munire arcem coegerunt. A te Iovis Vrii fanum | 85.1 |
| antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est. | |
| Tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt; | |
| qui cum novo genere morbi adfligerentur neque se recreare | |
| quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin | 5 |
| violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario | |
| bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vasti- | |
| tatem. Cognoscis ex particula parva scelerum et crudelitatis | |
| tuae genus universum. |