| Quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, | 86.1 |
| summam nunc explicem? Generatim ea quae maxime | |
| nota sunt dicam. Nonne sestertium centiens et octogiens, | |
| quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascri- | |
| pseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? | 5 |
| Nonne, cum cc talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent | |
| ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem | |
| Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus | |
| suis addixisti? Nonne, hiberna cum legato praefectoque | |
| tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non | 10 |
| solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum | |
| contumelias turpitudinesque subierunt? Qui modus tibi | |
| fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest | |
| vi et metu extortum honorarium nominari. Quod cum | |
| peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cher- | 15 |
| ronensus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus | |
| aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium | |
| frumenti omnis fuisti. Quid ego rerum capitalium quae- | 87.1 |
| stiones, reorum pactiones, redemptiones, acerbissimas damna- | |
| tiones, libidinosissimas liberationes proferam? Tantum | |
| locum aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse | |
| licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. | 5 |
| Quid? illam armorum officinam ecquid recordaris, cum | |
| omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine | |
| omnem quaestum illum domesticum paternumque reno- | |
| vasti? Videras enim grandis iam puer bello Italico repleri | |
| quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus | 10 |
| praefuisset. Quid? vectigalem <populi Romani> provinciam, | |
| singulis rebus quaecumque venirent certo portorio im- | |
| posito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? | |
| Quid? centuriatus palam venditos, quid? per tuum ser- | 88.1 |
| volum ordines adsignatos, quid? stipendium militibus per | |
| omnis annos a civitatibus mensis palam propositis esse | |
| numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus | |
| tuus, quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia | 5 |
| praetoria nuntiata, cum tu non solum quod tibi succede- | |
| retur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et | |
| mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis prae- | |
| positus, legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus, | |
| tribuni militares non recepti, M. Baebius, vir fortis, inter- | 10 |
| fectus iussu tuo? Quid quod tu totiens diffidens ac | 89.1 |
| desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti, | |
| quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos | |
| sociosque misisti, quod, cum sustentare vix posses mae- | |
| rorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te | 5 |
| primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus | |
| et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus, | |
| contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae | |
| fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde | |
| obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque | 10 |
| venisti, quod, cum concursum plorantium ac tempestatem | |
| querelarum ferre non posses, in oppidum devium Beroeam | |
| profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. | |
| Ancharium non esse successurum putares, animos rumor | |
| inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate, | 15 |
| renovasti! Mitto aurum coronarium quod te diutissime | 90.1 |
| torsit, cum modo velles, modo nolles. Lex enim generi | |
| tui et decerni et te accipere vetabat nisi decreto triumpho. | |
| In quo tu acceptam iam et devoratam pecuniam, ut in | |
| Achaeorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula | 5 |
| tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata | |
| tota in provincia passim data, mitto numerum navium | |
| summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique | |
| frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui | |
| erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod non | 10 |
| sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter. Aetoliam, | 91.1 |
| quae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis | |
| posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o Poena et | |
| Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen, | |
| Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis | 5 |
| atque plenas, fateris ab hostibus esse captas. Quibus autem | |
| hostibus? Nempe eis quos tu Ambraciae sedens primo | |
| tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demi- | |
| grare et aras et focos relinquere coegisti. Hoc tu in exitu, | |
| praeclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio | 10 |
| fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti, | |
| neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non | |
| maluisti subire quam <quemquam> numerum tuorum militum | |
| reliquiasque cognoscere. |