| Atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re | 92.1 |
| militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia | |
| triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem | |
| exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque | |
| <quae> bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et | 5 |
| monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus impera- | |
| tor amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae | |
| praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum | |
| dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; | |
| idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi inci- | 10 |
| dique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est | |
| ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit | |
| benefici causa a se esse dimissos. Quibus cum iuratus | |
| adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, | |
| domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste | 15 |
| servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas | |
| Hadriani maris oras petivit, cum interim Dyrrachii milites | 93.1 |
| domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt | |
| et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. | |
| Quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum | |
| imperatorem indicaverunt. Illi autem statuam istius per- | 5 |
| similem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne | |
| suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, | |
| comminuunt, dissipant. Sic odium quod in ipsum attu- | |
| lerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt. | |
| Quae cum ita sint—non enim dubito quin, cum haec quae | 94.1 |
| excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam | |
| partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam— | |
| nihil est quod me hortere, nihil est quod invites; admoneri | |
| me satis est. Admonebit autem nemo alius nisi rei publicae | 5 |
| tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu um- | |
| quam arbitratus es appropinquare. Ecquid vides, ecquid | |
| sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus | |
| habituri? Neque legetur quisquis voluerit, nec quisquis | |
| noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, | 10 |
| nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad | |
| aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex | |
| ipsa, non quos hominum libido delegerit. Quod cum ita | |
| sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei | |
| publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium | 15 |
| quempiam aut invitabit aut dehortabitur. |