| Equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse | 95.1 |
| in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, | |
| expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur | |
| habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod | |
| sapienti, quod bono viro et civi potest. Damnatio ista | 5 |
| quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen | |
| habuit haec civitas innocentiae. Maior mihi iudicum et | |
| rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius | |
| eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis | |
| rem publicam periculis liberarat. Non in eo cui facta | 10 |
| est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscien- | |
| tiae poena permansit. At contra bis Catilina absolutus | |
| <est>, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum | |
| Bonae deae pulvinaribus intulisset. Quis fuit in tanta | |
| civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita | 15 |
| iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur? An ego | 96.1 |
| exspectem dum de te v et lxx tabellae diribeantur, | |
| de quo iam pridem omnes mortales omnium generum, | |
| aetatum, ordinum iudicaverunt? Quis enim te aditu, quis | |
| ullo honore, quis denique communi salutatione dignum | 5 |
| putat? Omnes memoriam consulatus tui, facta, mores, | |
| faciem denique ac nomen a re publica detestantur. Legati | |
| qui una fuerunt alienati, tribuni militum inimici, centuriones, | |
| et si qui ex tanto exercitu reliqui milites exstant non | |
| dimissi abs te sed dissipati, te oderunt, tibi pestem ex- | 10 |
| optant, te exsecrantur. Achaia exhausta, Thessalia vexata, | |
| laceratae Athenae, Dyrrachium et Apollonia exinanita, | |
| Ambracia direpta, Parthini et Bulidenses inlusi, Epirus | |
| excisa, Locri, Phocii, Boeotii exusti, Acarnania, Amphi- | |
| lochia, Perraebia, Athamanumque gens vendita, Macedonia | 15 |
| condonata barbaris, Aetolia amissa, Dolopes finitimique | |
| montani oppidis atque agris exterminati; cives Romani | |
| qui in eis locis negotiantur te unum suum sociorumque | |
| depeculatorem, vexatorem, praedonem, hostem venisse | |
| senserunt. Ad horum omnium iudicia tot atque tanta | 97.1 |
| domesticum iudicium accessit sententiae damnationis tuae, | |
| occultus adventus, furtivum iter per Italiam, introitus in | |
| urbem desertus ab amicis, nullae ad senatum e provincia | |
| litterae, nulla ex trinis aestivis gratulatio, nulla triumphi | 5 |
| mentio; non modo quid gesseris sed ne quibus in locis | |
| quidem fueris dicere audes. Ex illo fonte et seminario | |
| triumphorum cum arida folia laureae rettulisses, cum ea | |
| abiecta ad portam reliquisti, tum tu ipse de te 'fecisse | |
| videri' pronuntiavisti. Qui si nihil gesseras dignum | 10 |
| honore, ubi exercitus, ubi sumptus, ubi imperium, ubi illa | |
| uberrima supplicationibus triumphisque provincia? Sin | |
| autem aliquid sperare potueras, <si> cogitaras id quod impe- | |
| ratoris nomen, quod laureati fasces, quod illa tropaea plena | |
| dedecoris et risus te commentatum esse declarant, quis te | 15 |
| miserior, quis te damnatior, qui neque scribere ad senatum a | |
| te bene rem publicam esse gestam neque praesens dicere | |
| ausus es? An tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non | 98.1 |
| eventis sed factis cuiusque fortunam ponderari, neque in | |
| tabellis paucorum iudicum sed in sententiis omnium civium | |
| famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum videri | |
| putas, quem socii, quem foederati, quem liberi populi, quem | 5 |
| stipendiarii, quem negotiatores, quem publicani, quem uni- | |
| versa civitas, quem legati, quem tribuni militares, quem reliqui | |
| milites qui ferrum, qui famem, qui morbum effugerunt, omni | |
| cruciatu dignissimum putent, cui non apud senatum, non | |
| apud equites Romanos, non apud ullum ordinem, non in | 10 |
| urbe, non in Italia maximorum scelerum venia ulla ad igno- | |
| scendum dari possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis, | |
| qui suam causam nemini committere audeat, qui se ipse | |
| condemnet? Numquam ego sanguinem expetivi tuum, | 99.1 |
| numquam illud extremum quod posset esse improbis et | |
| probis commune supplicium legis ac iudici, sed abiectum, | |
| contemptum, despectum a ceteris, a te ipso desperatum et | |
| relictum, circumspectantem omnia, quicquid increpuisset | 5 |
| pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine voce, sine | |
| libertate, sine auctoritate, sine ulla specie consulari, hor- | |
| rentem, trementem, adulantem omnis videre te volui; vidi. | |
| Qua re si tibi evenerit quod metuis ne accidat, equidem | |
| non moleste feram; sin id tardius forte fiet, fruar tamen | 10 |
| tua et indignitate et timiditate, nec te minus libenter metuen- | |
| tem videbo ne reus fias quam reum, nec minus laetabor | |
| cum te semper sordidum, quam si paulisper sordidatum | |
| viderem. |