| Sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, | 5.1 |
| iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. Nam, si | |
| tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, | |
| tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia | |
| molestum. Vetus est enim lex illa iustae veraeque amicitiae | 5 |
| quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, | |
| neque est ullum amicitiae certius vinculum quam consensus | |
| et societas consiliorum et voluntatum. Mihi autem non id | |
| est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo | |
| illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua | 10 |
| quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio. | |
| Quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua | 6.1 |
| se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. Ita, | |
| si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non | |
| solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largi- | |
| tionis recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, con- | 5 |
| tumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille | |
| me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. | |
| Ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si | |
| illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me | |
| meriti salus deserenda. | 10 |
| Sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri con- | |
| fitear in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate | |
| potuisse superari dixero. Itaque discedam ab ea contentione | |
| ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa | |
| ipsa deducit. Quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem | 7.1 |
| putas esse populum? Fortasse non numquam est; utinam | |
| vero semper esset! Sed est perraro et, si quando est, in eis | |
| magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi | |
| putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum | 5 |
| honos paritur, non eis ornamentis quae esse in te videmus. | |
| Nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus | |
| iudex est qui aut invidet aut favet. Quamquam nihil potes | |
| in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae | |
| quin id tibi sit commune cum Plancio. Sed hoc totum | 8.1 |
| agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et | |
| potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a | |
| populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus con- | |
| demnandus est qui praeteritus non est. Nam, si ita esset, | 5 |
| quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut | |
| reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod | |
| multo etiam minus esset ferendum. Tum enim magistratum | |
| non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; | |
| nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit iudi- | 10 |
| cium populi Romani reprendatis. Itaque iam quoniam qua | |
| nolui ianua sum ingressus in causam, sperare videor tantum | |
| afuturam esse orationem meam a minima suspicione offen- | |
| sionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discri- | |
| men adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla con- | 15 |
| tumelia coner attingere. Tu continentiam, tu industriam, | 9.1 |
| tu animum in rem publicam, tu virtutem, tu innocentiam, | |
| tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos | |
| esse et abiectos et repudiatos putas? Vide tandem, Late- | |
| rensis, quantum ego a te dissentiam. Si me dius fidius decem | 5 |
| soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui | |
| te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum | |
| putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudi- | |
| catum esse videatur. Non enim comitiis iudicat semper | |
| populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit | 10 |
| eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam si iudicat, | |
| non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed | |
| impetu non numquam et quadam etiam temeritate. Non est | |
| enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non | |
| diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset | 15 |
| ferenda, non semper laudanda dixerunt. Qua re, cum te | |
| aedilem fieri oportuisse dicis, populi culpam, non competi- | |
| toris accusas. Vt fueris dignior quam Plancius—de quo ipso | 10.1 |
| tecum ita contendam paulo post ut conservem dignitatem | |
| tuam—sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, | |
| sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. In quo illud | |
| primum debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium | 5 |
| esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata esse | |
| suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique ipsi debeant | |
| considerare saepius quam quid cuique a re publica debeatur. | |
| Sin autem mavis esse iudicium, non tibi id rescindendum | |
| est sed ferendum. 'Male iudicavit populus.' At iudicavit. | 11.1 |
| 'Non debuit.' At potuit. 'Non fero.' At multi clarissimi | |
| et sapientissimi cives tulerunt. Est enim haec condicio | |
| liberorum populorum praecipueque huius principis populi | |
| et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis | 5 |
| vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, | |
| nostrum qui in hac tempestate populi iactemur et fluctibus | |
| ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere | |
| partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, | |
| non servire populo; sin eos expetamus, non defetigari | 10 |
| supplicando. |