| Venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te | 12.1 |
| oratione potius quam mea disputem. Qui si tecum con- | |
| grediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: 'ego tibi, | |
| Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque | |
| boni viri, meum beneficium ad eum potius detuli qui a me | 5 |
| contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse | |
| supplicarat.' Respondebis, credo, te splendore et vetustate | |
| familiae fretum non valde ambiendum putasse. At vero te | |
| ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; | |
| semper se dicet rogari voluisse, semper sibi supplicari; se | 10 |
| M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem | |
| a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, | |
| innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; | |
| praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapien- | |
| tissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum, stul- | 15 |
| tissimum hominem—fuit enim tamen nobilis—non C. | |
| Fimbriam, novum hominem—fuit enim et animi satis magni | |
| et consili—sed Cn. Mallium, non solum ignobilem verum | |
| sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. | |
| 'Desiderarunt te,' inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis; | 13.1 |
| me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus | |
| intererat, eo plus aberat a me, cum te non videbam. Deinde | |
| sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti. Coeperas | |
| enim petere tribunatum pl. temporibus eis quae istam elo- | 5 |
| quentiam et virtutem requirebant; quam petitionem cum | |
| reliquisses, si hoc indicasti, tanta in tempestate te gubernare | |
| non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate; | |
| sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego | |
| quoque,' inquiet populus Romanus, 'ad ea te tempora | 10 |
| revocavi ad quae tu te ipse servaras. Pete igitur eum | |
| magistratum in quo mihi magnae utilitati esse possis; aediles | |
| quicumque erunt, idem mihi sunt ludi parati; tribuni pl. | |
| permagni interest qui sint. Qua re aut redde mihi quod | |
| ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis forte | 15 |
| delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter | |
| petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua con- | |
| sequare, condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.' |