| Haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua | 14.1 |
| re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largi- | |
| tione sis victus. Nam si, quotienscumque praeteritus erit | |
| is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui | |
| factus erit condemnari, nihil iam est quod populo suppli- | 5 |
| cetur, nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffra- | |
| giorum exspectetur. Simul ut qui sint professi videro, dicam: | |
| 'hic familia consulari est, ille praetoria; reliquos video esse | 15.1 |
| ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes aeque | |
| boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat | |
| consulari generi praetorium, ne contendat cum praetorio | |
| nomine equester locus.' Sublata sunt studia, exstinctae | 5 |
| suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in | |
| mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; | |
| nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla | |
| erit posthac varietas comitiorum. Sin hoc persaepe accidit | |
| ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus | 10 |
| atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immen- | |
| sum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios acce- | |
| dant, ab aliis autem recedant, tamen nos <in> impetu studiorum | |
| et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem | |
| requiremus? Qua re noli me ad contentionem vestrum | 16.1 |
| vocare, Laterensis. Etenim si populo grata est tabella, | |
| quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam | |
| libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod | |
| rogentur, cur tu id in iudicio ut fiat exprimis quod non fit in | 5 |
| campo? 'Hic quam ille dignior' perquam grave est dictu. | |
| Quo modo igitur est aequius? Sic credo, quod agitur, quod | |
| satis est iudici: 'hic factus est.' 'Cur iste potius quam | |
| ego?' Vel nescio vel non dico vel denique quod mihi | |
| gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen deberem | 10 |
| dicere: 'non recte.' Nam quid adsequerere, si illa extrema | |
| defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non | |
| quod debuisset? |