| O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o | 101.1 |
| noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si | |
| quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus | |
| profuissem. Memini enim, memini neque umquam obli- | |
| viscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana | 5 |
| quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, | |
| me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias | |
| relaturum; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua | |
| maior reditum peremisset, hos, hos—quos enim ego tum | |
| alios animo intuebar?—omnia tibi illorum laborum praemia | 10 |
| pro me persoluturos. Quid me aspectas, quid mea promissa | |
| repetis, quid meam fidem imploras? Nihil tibi ego tum de | |
| meis opibus pollicebar, sed de horum erga me benivolentia | |
| promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare | |
| pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horum | 15 |
| desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audie- | |
| bam; nunc timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam red- | |
| dere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti. Quid | 102.1 |
| enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea | |
| salute complecti? Salutem tibi idem dare possunt qui mihi | |
| reddiderunt. Te tamen—exsurge, quaeso!—retinebo et | |
| complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum | 5 |
| sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo | |
| erit tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor | |
| non dicam meorum in bonos meritorum, sed bonorum in | |
| me, qui a me mei servatorem capitis divellat ac distrahat. | |
| Non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, | 10 |
| sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non | |
| auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed | |
| misericordia, mecumque vos simul hic miserrimus et | |
| optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo patres | |
| deprecamur. Nolite, iudices, per vos, per fortunas, per | 103.1 |
| liberos vestros inimicis meis, eis praesertim quos ego pro | |
| vestra salute suscepi, dare laetitiam gloriantibus vos iam | |
| oblitos mei salutis eius a quo mea salus conservata est hostis | |
| exstitisse; nolite animum meum debilitare cum luctu tum | 5 |
| etiam metu commutatae vestrae voluntatis erga me; sinite | |
| me, quod vobis fretus huic saepe promisi, id a vobis ei per- | |
| solvere. Teque, C. Flave, oro et obtestor, qui meorum | 104.1 |
| consiliorum in consulatu socius, periculorum particeps, | |
| rerum quas gessi adiutor fuisti, meque non modo salvum | |
| semper sed etiam ornatum florentemque esse voluisti, ut | |
| mihi per hos conserves eum per quem me tibi et his con- | 5 |
| servatum vides. Plura ne dicam tuae me etiam lacrimae | |
| impediunt vestraeque, iudices, non solum meae, quibus ego | |
| magno in metu meo subito inducor in spem, vos eosdem in | |
| hoc conservando futuros qui fueritis in me, quoniam istis | |
| vestris lacrimis de illis recordor quas pro me saepe et | 10 |
| multum profudistis. |