| Ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, | 93.8 |
| defensorem salutis meae—nam haec privatim fortasse officio- | |
| rum memoriam et gratiam quaerunt—sed dico hoc quod ad | 10 |
| salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem | |
| omnes in re publica principem esse concedunt? Ego C. | |
| Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc | |
| etiam senatus, cui me semper addixi, plurimis atque amplis- | |
| simis iudiciis videam esse celebratas? Tum hercule me | 15 |
| confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei pu- | |
| blicae, sed hominibus amicum aut inimicum fuisse. An, cum | 94.1 |
| videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si | |
| non eum petat portum quem ego aliquando probavi, sed alium | |
| non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem | |
| periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, ob- | 5 |
| temperem et paream? Ego vero haec didici, haec vidi, haec | |
| scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in | |
| hac re publica et in aliis civitatibus monumenta nobis <et> | |
| litterae prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, | |
| sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, | 10 |
| ratio concordiae postularet, esse defensas. Quod ego et | |
| facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu | |
| in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque di- | |
| mittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione posi- | |
| tam putabo. | 15 |
| Nunc venio ad illud extremum in quo dixisti, dum Planci | 95.1 |
| in me meritum verbis extollerem, me arcem facere e cloaca | |
| lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi | |
| insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. Cuius ego | |
| temporis rationem explicabo brevi neque invitus. Nihil enim | 5 |
| est ex meis temporibus quod minus pervagatum, quodque | |
| minus aut mea commemoratione celebratum sit aut homini- | |
| bus auditum atque notum. Ego enim, Laterensis, ex illo | |
| incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, | |
| cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae | 10 |
| toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae | |
| et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur | |
| a C. Vergilio, quocum me uno vel maxime cum vetustas tum | |
| amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa | |
| sociarat. Vide nunc caliginem temporum illorum. Cum | 96.1 |
| ipsa paene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille, | |
| eiusdem tribuni pl. contionibus propter eandem rei publicae | |
| causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam | |
| venire noluit. Quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, | 5 |
| benivolentiam in me, memoriam communium temporum, | |
| pietatem, humanitatem, fidem defuisse? Nihil, iudices, est | |
| eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, | |
| metuit ut eam ipse posset opibus suis sustinere. Tum con- | |
| silio repente mutato Brundisium terra petere contendi; nam | 10 |
| maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo. Cum | 97.1 |
| omnia illa municipia quae sunt a Vibone <ad> Brundisium in | |
| fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus | |
| magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel | |
| potius ad moenia accessi; urbem unam mihi amicissimam | 5 |
| declinavi, quae se potius exscindi quam e suo complexu ut | |
| eriperer facile pateretur. In hortos me M. Laeni Flacci con- | |
| tuli. Cui cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, | |
| mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam | |
| custodiam mei capitis dimittere. Cuius ego et parentis eius, | 10 |
| prudentissimi atque optimi senis, et fratris et utriusque filio- | |
| rum manibus in navi tuta ac fideli conlocatus, eorumque | |
| preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod | |
| erat in fide mea, petere contendi. Quo cum venissem, co- | 98.1 |
| gnovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissi- | |
| morum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum | |
| ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; | |
| qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me | 5 |
| abessent aliquot dierum viam, in Macedoniam ad Plancium- | |
| que perrexi. Hic vero simul atque mare me transisse co- | |
| gnovit—audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid | |
| ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam | |
| et grate et pie facere; huic autem, quae pro salute mea fecerit, | 10 |
| si minus profutura sint, obesse certe non oportere! Nam | |
| simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me | |
| lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata pro- | |
| fectus est. O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis | 99.1 |
| illius et loci, cum hic in me incidit, cum complexus est con- | |
| spersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem | |
| cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis | |
| dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessa- | 5 |
| lonicam me in quaestoriumque perduxit! Hic ego nunc de | |
| praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem | |
| optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse | |
| quae ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus | |
| timeret sed, si acciderent ea quae timerentur, mecum ea | 10 |
| subire et perpeti vellet. Qui, cum ad me L. Tubero, meus | 100.1 |
| necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia | |
| venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus con- | |
| iuratis audierat ad me animo amicissimo detulisset, in Asiam | |
| me ire propter eius provinciae mecum et cum meo fratre | 5 |
| necessitudinem comparantem non est passus; vi me, vi, in- | |
| quam, Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis | |
| a capite meo non discessit, abiecta quaestoria persona comitis- | |
| que sumpta. |