| Mortem me timuisse dicis. Ego vero ne immortalitatem | 90.1 |
| quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum | |
| emori cum pernicie rei publicae vellem. Nam qui pro re | |
| publica vitam ediderunt—licet me desipere dicatis—num- | |
| quam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem | 5 |
| adsecutos putavi. Ego vero si tum illorum impiorum ferro | |
| ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesi- | |
| dium salutis suae perdidisset. Quin etiam si me vis aliqua | |
| morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteri- | |
| tatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id | 10 |
| exemplum qualis futurus in me restituendo fuisset senatus | |
| populusque Romanus. An, si umquam vitae cupiditas in | |
| me fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium | |
| parricidarum tela commossem? quae, si xx quiessem dies, | |
| in aliorum vigiliam consulum recidissent. Quam ob rem, | 15 |
| si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo | |
| mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis. | |
| Nam quod te esse in re publica liberum es gloriatus, id | 91.1 |
| ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod | |
| me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius | |
| patiar errare. Nam si quis idcirco aliquid de libertate mea | |
| deminutum putat quod non ab omnibus isdem a quibus antea | 5 |
| solitus sum dissentire dissentiam, primum, si bene de me | |
| meritis gratum me praebeo, nonne desino incurrere in crimen | |
| hominis nimium memoris nimiumque grati? Sin autem ali- | |
| quando sine ullo rei publicae detrimento respicio etiam salu- | |
| tem cum meam tum meorum, certe non modo non sum | 10 |
| reprehendendus sed etiam, si ruere vellem, boni viri me ut id | |
| ne facerem rogarent. Res vero ipsa publica, si loqui posset, | 92.1 |
| ageret mecum ut, quoniam sibi servissem semper, numquam | |
| mihi, fructus autem ex sese non, ut oportuisset, laetos et | |
| uberes, sed magna acerbitate permixtos tulissem, ut iam mihi | |
| servirem, consulerem meis; se non modo satis habere a me | 5 |
| sed etiam vereri ne parum mihi pro eo quantum a me haberet | |
| reddidisset. Quid? si horum ego nihil cogito et idem sum | 93.1 |
| in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires | |
| meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum | |
| aliquando contendimus depugnemus. Quod est longe secus. | |
| Stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei pu- | 5 |
| blicae, qui quoniam versatur, eam deligere partem ad quam | |
| nos illius utilitas salusque converterit. |