| Sed sunt haec leviora, illa vero gravia atque magna, quod | 86.1 |
| meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere | |
| et subaccusare voluisti. Dixisti enim non auxilium mihi sed me | |
| auxilio defuisse. Ego vero fateor me, quod viderim mihi | |
| auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. Qui enim | 5 |
| status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas | |
| illa quis nescit? Tribunicius me terror an consularis furor | |
| movit? Decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis | |
| eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? | |
| Consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpis- | 10 |
| simi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus | |
| declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, | |
| empti provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus | |
| defecerant; qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum | |
| poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox | 15 |
| nefariis stupris, religiosis altaribus effeminata secum et illos | |
| et consules facere acerbissime personabat; egentes in locu- | |
| pletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur. At | 87.1 |
| erat mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me | |
| uno post hominum memoriam publico consilio susceptum | |
| est. Sed recordare qui tum fuerint consulum nomine | |
| hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non | 5 |
| siverint edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed | |
| indicia luctus ademerint. At erat mecum cunctus equester | |
| ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae | |
| consul proscriptionis denuntiatione terrebat. At tota Italia | |
| convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus | 10 |
| inferebatur. | |
| Hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, | |
| Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, | |
| non disceptando decertandum—nam profecto, praesertim | |
| tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe abundarunt, | 15 |
| id mihi ipsi auxilium meum defuisset—armis fuit, armis, | |
| inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum | |
| ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitio- | |
| sum fuisset. Vinci autem improbos a bonis fateor fuisse | 88.1 |
| praeclarum, si finem tum vincendi viderem, quem profecto | |
| non videbam. Vbi enim mihi praesto fuissent aut tam | |
| fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam | |
| L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit ar- | 5 |
| matis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, | |
| qui arma quae privatus P. Scipio ceperat, ea Ti. Graccho | |
| interempto iure optimo sumpta esse defendit? Esset igitur | |
| pugnandum cum consulibus. Nihil dico amplius nisi illud: | |
| victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos | 10 |
| esse ultores videbam. Hisce ego auxiliis salutis meae si | 89.1 |
| idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non | |
| mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo | |
| maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consu- | |
| lendum et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod | 5 |
| Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit | |
| maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum | |
| adfuerunt, constat invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse | |
| dubium quin contentione et armis superior posset esse. | |
| Ergo ille cum suum, non cum senatus factum defenderet, | 10 |
| cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae | |
| retinuisset, tamen ob illam <constantiam>, quod illud volunta- | |
| rium volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et | |
| clarissimos triumphos gloria et laude superavit, quod et illos | |
| ipsos improbissimos civis interfici noluit et ne quis bonus | 15 |
| interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis pro- | |
| positis cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, | |
| infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor | |
| rei publicae nominarer qui servator fuissem? |