| Sed haec nescio quo modo frequenter in me congessisti | 83.1 |
| saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos causam | |
| conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de tensis | |
| misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante | |
| fecissem. Non nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti | 5 |
| ornamentum orationis meae. Deridebor, si mentionem | |
| tensarum fecero, cum tu id praedixeris; sine tensis autem | |
| quid potero dicere? Hic etiam addidisti me idcirco mea | |
| lege exsilio ambitum sanxisse ut miserabiliores epilogos | |
| possem dicere. Non vobis videtur cum aliquo declamatore, | 10 |
| non cum laboris et fori discipulo disputare? 'Rhodi enim,' | 84.1 |
| inquit, 'ego non fui'—me volt fuisse—'sed fui,' inquit— | |
| putabam in Vaccaeis dicturum—'bis in Bithynia.' Si locus | |
| habet reprehensionis ansam aliquam, nescio cur severiorem | |
| Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa est, et | 5 |
| tu in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi | |
| non minore. Nam quod in eo me reprehendisti quod | |
| nimium multos defenderem, utinam et tu, qui potes, et ceteri, | |
| qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! Sed fit vestra | |
| diligentia, qui causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut | 10 |
| ad nos pleraeque confluant, qui miseris et laborantibus negare | |
| nihil possumus. Admonuisti etiam, quod in Creta fuisses, | 85.1 |
| dictum aliquod in petitionem tuam dici potuisse; me id | |
| perdidisse. Vter igitur nostrum est cupidior dicti? egone | |
| qui quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te | |
| dixeris? Te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras | 5 |
| misisse, quod mihi meae quas ad aliquem misissem ob- | |
| fuissent. Quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae | |
| video prodesse potuisse. |