| Sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid | 79.1 |
| cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid | |
| a me cuiusque tempus poscat. Agitur studium tuum vel | |
| etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis; at Cn. Planci | |
| salus, patria, fortunae. Salvum tu me esse cupisti; hic | 5 |
| fecit etiam ut esse possem. Distineor tamen et divellor | |
| dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius | |
| fidius multo citius meam salutem pro te abiecero quam Cn. | |
| Planci salutem tradidero contentioni tuae. Etenim, iudices, | 80.1 |
| cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil | |
| est quod malim quam me et esse gratum et videri. Haec enim | |
| est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum | |
| omnium reliquarum. Quid est pietas nisi voluntas grata in | 5 |
| parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria | |
| bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui | |
| sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immor- | |
| talibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? | |
| Quae potest esse vitae iucunditas sublatis amicitiis? quae | 10 |
| porro amicitia potest esse inter ingratos? Quis est nostrum | 81.1 |
| liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui | |
| atque doctores, cui non locus ipse ille mutus ubi alitus aut | |
| doctus est cum grata recordatione in mente versetur? Cuius | |
| opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine | 5 |
| multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sub- | |
| lata memoria et gratia nulla exstare possunt. Equidem nihil | |
| tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio | |
| sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro | |
| tam inhumanum, tam immane, tam ferum quam committere | 10 |
| ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare. | |
| Quae cum ita sint, iam succumbam, Laterensis, isti tuo | 82.1 |
| crimini meque in eo ipso in quo nihil potest esse nimium, | |
| quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam petamque | |
| a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui | |
| reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum | 5 |
| dicat esse. Neque enim illud ad neglegendam meam gra- | |
| tiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec | |
| litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. | |
| Quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae forte | |
| sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam ne- | 10 |
| cessaria. Etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam | |
| meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehe- | |
| menter vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus | |
| esset nemini nisi litigioso aut nocenti. |