| Atque etiam clamitas, Laterensis: 'quo usque ista dicis? | 75.1 |
| nihil in Cispio profecisti; obsoletae iam sunt preces tuae.' | |
| De Cispio mihi igitur obicies, quem ego de me bene meritum, | |
| quia te teste cognoram, te eodem auctore defendi? et ei | |
| dices 'quo usque?' quem negas, quod pro Cispio contend- | 5 |
| erim, impetrare potuisse? Nam istius verbi 'quo usque' | |
| haec poterat esse invidia: 'datus est tibi ille, condonatus | |
| est ille; non facis finem; ferre non possumus.' Ei quidem | |
| qui pro uno laborarit <et> id ipsum non obtinuerit dici 'quo | |
| usque?' inridentis magis est quam reprehendentis; nisi forte | 10 |
| ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos | |
| vixi, is in causis patronus, is in re publica civis et sum et | |
| semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus | |
| debeam umquam impetrare. Et mihi lacrimulam Cispiani | 76.1 |
| iudici obiectas. Sic enim dixisti: 'vidi ego tuam lacrimulam.' | |
| Vide quam me verbi tui paeniteat. Non modo lacrimulam | |
| sed multas lacrimas et fletum cum singultu videre potuisti. | |
| An ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simul- | 5 |
| tates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non | |
| modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam | |
| defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem | |
| meum? Tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas | 77.1 |
| esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri. | |
| Negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti | |
| dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, | |
| L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita | 5 |
| commemoras. Cui quidem ego, sicut Cn. Plancio, numquam | |
| dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram; | |
| nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias | |
| neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me de- | |
| fugiendas putavit. Atque utinam quam ego sum in illum | 10 |
| gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo | |
| Romano ei gratiam referre! Sed si non eadem contendit in | |
| tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem | |
| defuisse sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Racili | |
| beneficiis fuisse contentum. An vero putas idcirco minus | 78.1 |
| libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse gratum | |
| crimineris? An, cum patres conscripti illo senatus consulto | |
| quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus | |
| est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint— | 5 |
| unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meae—cui | |
| senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referen- | |
| dam gratiam non putem? Atque haec cum vides, quo me | |
| tandem in te animo putas esse, Laterensis? ullum esse tan- | |
| tum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam | 10 |
| ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defuge- | |
| rim? Quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam | |
| hoc quidem abhorret a virtute verbum—sed certe exercitus, | |
| non quia multis debeo—leve enim est onus benefici gratia—, | |
| sed quia <nomina> saepe concurrunt, propter aliquorum bene | 15 |
| de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore | |
| in omnis verear ne vix possim gratus videri. |