| Respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehe- | 72.1 |
| menter quam abs te sum provocatus, sed profecto nec con- | |
| siderate minus nec minus amice. Nam primum fuit illud | |
| asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis | |
| causa fingere. Scilicet homo sapiens excogitavi quam ob | 5 |
| rem viderer maximis benefici vinculis obstrictus, cum liber | |
| essem et solutus. Quid enim? mihi ad defendendum | |
| Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant | |
| familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, | |
| vererer, credo, ne turpiter facerem, si hoc splendore et hac | 10 |
| dignitate hominem defenderem. Fingenda mihi fuit videlicet | |
| causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me | |
| omnia debere dicerem. At id etiam gregarii milites faciunt | |
| inviti ut coronam dent civicam et se ab aliquo servatos esse | |
| fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex hostium | 15 |
| manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti | |
| comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod | |
| permagnum est alieno debere idem quod parenti. Ego, cum | 73.1 |
| ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati | |
| esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior | |
| cui ne referri quidem gratia posse videatur? An hoc tu, | |
| Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum | 5 |
| vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me | |
| in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis | |
| solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum | |
| meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque | |
| defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere | 10 |
| atque concedere ut omne studium meum in Cn. Planci | |
| honore consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam | |
| ipsi gratum esse dicebas. Nihil autem me novi, nihil tem- | 74.1 |
| poris causa dicere, nonne etiam est illa testis oratio quae est | |
| a me prima habita in senatu? In qua cum perpaucis nomi- | |
| natim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo | |
| possent, scelus autem esset quemquam praeteriri, statuissem- | 5 |
| que eos solum nominare qui causae nostrae duces et quasi | |
| signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. Recitetur oratio, | |
| quae propter rei magnitudinem dicta de scripto est; in qua | |
| ego homo astutus ei me dedebam cui nihil magno opere | |
| deberem, et huius offici tanti servitutem astringebam testi- | 10 |
| monio sempiterno. Nolo cetera quae a me mandata sunt | |
| litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar ad | |
| tempus aut eo genere uti litterarum quod meis studiis aptius | |
| quam consuetudini iudiciorum esse videatur. |