| Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum | 69.10 |
| rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in | |
| civitatem sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio | |
| preces, quod neque Opimius suo nomine liberatus sit neque | |
| Metelli Calidius. De Calidio tibi tantum respondeo quod | |
| ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis | 15 |
| petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem | |
| non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse | |
| illum suum et familiae nobilissimae dicere. Quo loco quaero | 70.1 |
| ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci | |
| facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut | |
| patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. Nam Opimi | |
| quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset | 5 |
| evelli! Volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, | |
| turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. | |
| Quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae | |
| nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere | |
| securim quam cum illum e civitate eiecerunt qui praetor | 10 |
| finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat? | |
| At enim nimis ego magnum beneficium Planci facio et, ut | 71.1 |
| ais, id verbis exaggero. Quasi vero me tuo arbitratu et non | |
| meo gratum esse oporteat. 'Quod istius tantum meritum?' | |
| inquit; 'an quia te non iugulavit?' Immo vero quia | |
| iugulari passus non est. Quo quidem tu loco, Cassi, etiam | 5 |
| purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias | |
| fuisse dixisti. Posuit hoc idem Laterensis. Quam ob rem | |
| paulo post de isto plura dicam; de te tantum requiro, utrum | |
| putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit | |
| ullorum umquam barbarorum tam immane ac tam crudele | 10 |
| in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut | |
| poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam | |
| in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte existimas | |
| eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil | |
| timerent. Et quemquam putas fuisse tam excordem qui | 15 |
| vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non | |
| putaret? Quam ob rem non debes is homo et is civis | |
| praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata | |
| sit, inimicorum modestia non esse appetitam. |