| Sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam | 66.1 |
| si mihi tum essent omnes gratulati. Nam postea quam sensi | |
| populi Romani auris hebetiores, oculos autem esse acris | |
| atque acutos, destiti quid de me audituri essent homines | |
| cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, | 5 |
| habitavi in oculis, pressi forum; neminem a congressu meo | |
| neque ianitor meus neque somnus absterruit. Ecquid ego | |
| dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium | |
| quidem umquam otiosum? Nam quas tu commemoras, | |
| Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego | 10 |
| scripsi ludis et feriis, ne omnino umquam essem otiosus. | |
| Etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum | |
| suarum semper magnificum et praeclarum putavi, 'clarorum | |
| virorum atque magnorum non minus oti quam negoti | |
| rationem exstare oportere.' Itaque si quam habeo laudem, | 15 |
| quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; | |
| meaque privata consilia publici quoque casus comprobave- | |
| runt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda | |
| et urbs in urbe servanda. Eadem igitur, Cassi, via munita | 67.1 |
| Laterensi est, idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior | |
| fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, | |
| istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. | |
| Sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit | 5 |
| nisi sorte, lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus | |
| fortasse non nulli, at valuit adsiduitate, valuit observandis | |
| amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis, petivit, ea est usus | |
| ratione vitae qua minima invidia novi homines plurimi sunt | |
| eosdem honores consecuti. | 10 |
| Nam quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere quam | 68.1 |
| bonis omnibus, quod eis aeque mea salus cara fuerit, ego | |
| me debere bonis omnibus fateor. Sed etiam ei quibus ego | |
| debeo boni viri et cives comitiis aediliciis aliquid se meo | |
| nomine Plancio debere dicebant. Verum fac me multis | 5 |
| debere et in eis Plancio; utrum igitur me conturbare oportet, | |
| an ceteris, cum cuiusque dies venerit, hoc nomen quod | |
| urget nunc cum petitur dissolvere? Quamquam dissimilis | |
| est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dis- | |
| solvit, statim non habet id quod reddidit; qui autem debet, | 10 |
| is retinet alienum; gratiam autem et qui refert habet, et qui | |
| habet in eo ipso quod habet refert. Neque ego nunc | |
| Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei | |
| redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset. | |
| Quaeris a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est caris- | 69.1 |
| simus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest esse | |
| iucundius, amplius quam quod pro Plancio facio facere | |
| possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem | |
| defendendam maxime stimulari me atque excitari. Nam | 5 |
| neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam | |
| quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio | |
| quin, cum per hunc me eis conservatum esse meminerim, | |
| huius meritum in me recorder. |