| Iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. Nihil potest | 63.1 |
| nisi eum nimis in se iracundum putavisse. Idem effers | |
| Laterensem laudibus. Facile patior id te agere multis verbis | |
| quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam | |
| diu dicere quod ego defensor sine periculo possim confiteri. | 5 |
| Atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta | |
| esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeres, alia | |
| quaedam inania et levia conquiras. 'Praeneste fecisse | |
| ludos.' Quid? alii quaestores nonne fecerunt? 'Cyrenis | |
| liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse.' Quis | 10 |
| negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt | |
| in provinciis audiantur. | |
| Non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare, si | 64.1 |
| de quaestura mea dixero. Quamvis enim illa floruerit, tamen | |
| eum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror ut non ita | |
| multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude repetendum. | |
| Sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia | 5 |
| quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse. Vere me | |
| hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines | |
| aliud Romae nisi de quaestura mea loqui. Frumenti in | |
| summa caritate maximum numerum miseram; negotiatori- | |
| bus comis, mercatoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis | 10 |
| abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissi- | |
| mus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me | |
| inauditi. Itaque hac spe decedebam ut mihi populum | 65.1 |
| Romanum ultro omnia delaturum putarem. At ego cum | |
| casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia | |
| Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in eis | |
| locis solent esse, concidi paene, iudices, cum ex me quidam | 5 |
| quaesisset quo die Roma exissem et num quidnam esset | |
| novi. Cui cum respondissem me e provincia decedere: | |
| 'etiam me hercule,' inquit, 'ut opinor, ex Africa.' Huic | |
| ego iam stomachans fastidiose: 'immo ex Sicilia,' inquam. | |
| Tum quidam, quasi qui omnia sciret: 'quid? tu nescis,' | 10 |
| inquit, 'hunc quaestorem Syracusis fuisse?' Quid multa? | |
| destiti stomachari et me unum ex eis feci qui ad aquas | |
| venissent. |