| Quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. | 60.1 |
| Scipionis fuisset filius. Magis aedilis fieri non potuisset, | |
| sed hoc praestaret, quod ei minus invideretur. Etenim | |
| honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, | |
| gloriae dispares. Quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. | 5 |
| Fabricio, quis C. Duellio parem, quis <A.> Atilio Calatino, | |
| quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano, Marcello, Maximo? | |
| Tamen eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. | |
| Etenim in virtute multi sunt adscensus, ut is maxime gloria | |
| excellat qui virtute plurimum praestet; honorum populi | 10 |
| finis est consulatus; quem magistratum iam octingenti fere | |
| consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres, vix decimam | |
| partem reperies gloria dignam. Sed nemo umquam sic egit | |
| ut tu: 'cur iste fit consul? quid potuit amplius, si L. | |
| Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit?' | 15 |
| Honore nihil amplius, laude multum. Sic igitur Plancius | |
| nihilo minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis | |
| quam si esset summo loco natus, sed haec pari loco orti | |
| sunt innumerabiles alii consecuti. Profers triumphos T. | 61.1 |
| Didi et C. Mari et quaeris quid simile in Plancio. Quasi | |
| vero isti quos commemoras propterea magistratus ceperint | |
| quod triumpharant, et non, quia commissi sunt eis magi- | |
| stratus in quibus re bene gesta triumpharent, <propterea | 5 |
| triumpharint>. Rogas quae castra viderit; qui et miles in | |
| Creta hoc imperatore et tribunus in Macedonia militum | |
| fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis | |
| quantum in me custodiendum transferre maluerit. Quaeris | |
| num disertus sit. Immo, id quod secundum est, ne sibi | 62.1 |
| quidem videtur. Num iuris consultus. Quasi quisquam | |
| sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. Omnes | |
| enim istius modi artes in eis reprehenduntur qui, cum pro- | |
| fessi sunt, satis facere non possunt, non in eis qui se afuisse | 5 |
| ab istis studiis confitentur. Virtus, probitas, integritas in | |
| candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia | |
| requiri solet. Vt nos in mancipiis parandis quamvis frugi | |
| hominem si pro fabro aut pro tectore emimus, ferre moleste | |
| solemus, si eas artis quas in emendo secuti sumus forte | 10 |
| nesciunt, sin autem emimus quem vilicum imponeremus, | |
| quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, | |
| laborem, vigilantiam esse curamus, sic populus Romanus | |
| deligit magistratus quasi rei publicae vilicos; in quibus si | |
| qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute eorum | 15 |
| et innocentia contentus est. Quotus enim quisque disertus, | |
| quotus quisque iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt | |
| esse? Quod si praeterea nemo est honore dignus, quidnam | |
| tot optimis et ornatissimis civibus est futurum? |