| Sed venio iam ad L. Cassium, familiarem meum, cuius | 58.1 |
| ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, | |
| quem ille omni et humanitate et virtute ornatus adulescens | |
| primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. In | |
| quo, Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum | 5 |
| Romanum, neque fuisse qui id nobis narraret, praesertim | |
| mortuo Congo, non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non | |
| abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum | |
| audisse confitear. Et quoniam tua fuit perelegans et per- | |
| subtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, | 10 |
| quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et | |
| ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea | |
| quae dixisti, quae pleraque de ipso me fuerunt; in quibus | |
| ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen | |
| mihi non ingrati acciderunt. Quaesisti utrum mihi puta- | 59.1 |
| rem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos | |
| honores viam an futuram esse filio meo, quia esset familia | |
| consulari. Ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, | |
| tamen honorum aditus numquam illi faciliores optavi quam | 5 |
| mihi fuerunt. Quin etiam, ne forte ille sibi me potius pepe- | |
| risse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum | |
| putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta | |
| aetas non est gravis—quae rex ille a Iove ortus suis prae- | |
| cepit filiis: | 10 |
| Vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis. | |
| Id quod multi invideant— | |
| Nostis cetera. Nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus | |
| poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam | |
| erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem | 15 |
| excitaret? |