| Sed neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te | 55.10 |
| ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. | |
| Magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi | |
| cupidi tui, multi fautores laudis tuae. Multi huic invident, | |
| multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris | |
| iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici | 15 |
| reorum omnium, qui ita semper testimonium de ambitu | |
| dicunt quasi aut moveant animos iudicum suis testimoniis, | |
| aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam | |
| causam dignitatem quam volunt consequantur. Quibuscum | 56.1 |
| me, iudices, pugnantem more meo pristino non videbitis; | |
| non quo mihi fas sit quicquam defugere quod salus Planci | |
| postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce | |
| quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt illi | 5 |
| ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem | |
| vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae remittere | |
| debeatis. Illud unum vos magno opere oro atque obsecro, | |
| iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi | |
| causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque | 10 |
| sermoni fortunas innocentium subiciendas putetis. Multi | 57.1 |
| amici accusatoris, non nulli etiam nostri iniqui, multi com- | |
| munes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. | |
| Nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius | |
| emittitur, nihil citius excipitur, latius dissipatur. Neque | 5 |
| ego, si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut dissi- | |
| muletis umquam postulabo. Sed si quid sine capite manabit, | |
| aut si quid erit eius modi ut non exstet auctor, qui audierit | |
| <autem> aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit | |
| oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria | 10 |
| dignum non putarit, huius illa vox volgaris 'audivi' ne quid | |
| innocenti reo noceat oramus. |