| An te illa argumenta duxerunt? 'Dubitatis,' inquit, | 53.6 |
| 'quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio | |
| tulerit Plancius?' An una fieri potuerunt, si una tribus | |
| non tulissent? 'At non nullas punctis paene totidem.' | |
| Quippe, cum iam facti prope superioribus comitiis declara- | 10 |
| tique venissent. Quamquam ne id quidem suspicionem | |
| coitionis habuerit. Neque enim umquam maiores nostri | |
| sortitionem constituissent aediliciam, nisi viderent accidere | |
| posse ut competitores pares suffragiis essent. Et ais priori- | 54.1 |
| bus comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam <a> Plancio | |
| tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in | |
| angustum venirent. Quam convenit nondum cognita populi | |
| voluntate hos quos iam tum coniunctos fuisse dicis iacturam | 5 |
| suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, | |
| cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis | |
| fuisse? Etenim verebantur, credo, angustias. Quasi res in | |
| contentionem aut in discrimen aliquod posset venire. Sed | |
| tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen | 10 |
| vocando indicas eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. | |
| Nam quod questus es pluris te testis habere de Voltinia | |
| quam quot in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis | |
| te producere qui, quia nummos acceperint, te praeterierint, | |
| aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse. Illud | 55.1 |
| vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos | |
| esse dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit. Neque | |
| enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor | |
| ostendis. Atque is quidem eductus ad consules qui tum in | 5 |
| crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter quere- | |
| batur. Qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas | |
| reum, cur abs te reus non est factus? cur non eius damna- | |
| tione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? |