| Quaeris etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid | 51.1 |
| ornatissimo atque optimo viro, patri tuo, respondeas mortuo. | |
| Noli ista meditari atque illud cave potius ne tua ista querela | |
| dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur. | |
| Vidit enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum | 5 |
| hominem, vivo fratre suo, potentissimo et clarissimo civi, C. | |
| Claudio, aedilem non esse factum et eundem sine repulsa | |
| factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniun- | |
| ctum, egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem ista | |
| in aedilitate offensiuncula accepta summos a populo Romano | 10 |
| esse honores adeptos. Avus vero tuus et P. Nasicae tibi | |
| aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego | |
| statuo in hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus | |
| aedilitatis acceptis repulsis septiens consul est factus, et L. | |
| Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis scimus aedilitate | 15 |
| praeteritos consules esse factos. Sed quid ego aedilicias | 52.1 |
| repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis | |
| qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. | |
| Tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et | |
| eloquentia, quaestor C. Caelius, clarissimus ac fortissimus | 5 |
| adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. | |
| Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis con- | |
| sules factos scimus esse. Quae tibi ultro pater et maiores | |
| tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te | |
| liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta | 10 |
| videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima | |
| aetate suscepisti cohortentur. Nihil est enim, mihi crede, | |
| Laterensis, de te detractum. <Detractum> dico; si me hercule | |
| vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de | |
| virtute significatum tua. Noli enim existimare non magnum | 15 |
| quendam motum fuisse illius petitionis tuae, de qua ne | |
| aliquid iurares destitisti. Denuntiasti homo adulescens | |
| quid de summa re publica sentires, fortius tu quidem quam | |
| non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambi- | |
| tionis vel aetatis tuae ratio postulabat. Quam ob rem in | 53.1 |
| dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos | |
| tuus ille fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse | |
| nunc tuo loco demovere potuerunt, providentem autem et | |
| praecaventem numquam certe movebunt. | 5 |