| Itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario | 47.10 |
| crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua | |
| desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata decla- | |
| matione contendere. Sic enim tecum ago. Quam tibi | 48.1 |
| commodum est, unam tribum delige; tu doce, id quod | |
| debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, | |
| si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies | |
| quidem, per quem tulerit docebo. Estne haec vera con- | 5 |
| tentio? placetne sic agi? num possum magis pedem conferre, | |
| ut aiunt, aut propius accedere? Quid taces, quid dissimulas, | |
| quid tergiversaris? Etiam atque etiam insto atque urgeo, | |
| insector, posco atque adeo flagito crimen. Quamcumque | |
| tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, | 10 |
| si poteris, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. Neque | |
| erit haec alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. Nam ut | |
| quas tribus tu tulisti, si iam ex te requiram, possis quorum | |
| studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi | |
| adversario cuiuscumque tribus rationem poposceris reddi- | 15 |
| turum. | |
| Sed cur sic ago? Quasi non comitiis iam superioribus | 49.1 |
| sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere | |
| coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum | |
| harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit | |
| subito praeter opinionem omnium, ut, ne si cogitasset | 5 |
| quidem largiri quispiam, daretur spatium comparandi. | |
| Vocatae tribus, latum suffragium, diribitae <tabellae>. Longe | |
| plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec | |
| esse potuit suspicio. Ain tandem? una centuria praeroga- | |
| tiva tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam | 10 |
| tulerit quin renuntiatus sit aut eis ipsis comitiis consul aut | |
| certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse | |
| miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus | |
| voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius | |
| tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint praerogativa? | 15 |
| Quo quidem tempore, Laterensis, si id facere voluisses, aut | 50.1 |
| si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe | |
| fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, | |
| postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano | |
| fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin | 5 |
| omnis ad te conversura <se> fuerit multitudo. Numquam | |
| enim fere nobilitas, integra praesertim atque innocens, a | |
| populo Romano supplex repudiata est. Sed si tibi gravitas | |
| tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti esse debuit, quam | |
| aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id | 10 |
| quod minoris putaris. Equidem primum ut honore dignus | |
| essem maxime semper laboravi, secundo ut existimarer; | |
| tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse | |
| honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati | |
| populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni | 15 |
| dedit. |