| An vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis non | 41.5 |
| tulerunt, cum ex cxxv iudicibus principibus equestris ordinis | |
| quinque et lxx reus reiceret, l referret, omniaque potius | |
| permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent; nos | |
| neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque | |
| editos ad reiciendum sed ab accusatore constitutos iudices | 10 |
| ita feremus ut neminem reiciamus? Neque ego nunc legis | 42.1 |
| iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis doceo | |
| discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum | |
| senatus censuit populusque iussit, ita fecisses ut huic et | |
| suam et ab hoc observatas tribus ederes, non modo non | 5 |
| quererer, sed hunc eis iudicibus editis qui idem testes esse | |
| possent absolutum putarem, neque nunc multo secus exi- | |
| stimo. Cum enim has tribus edidisti, ignotis te iudicibus | |
| uti malle quam notis indicavisti; fugisti sententiam legis, | |
| aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam | 10 |
| versari maluisti. 'Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam | 43.1 |
| habuerat venalem. Quid diceret apud Voltiniensis aut apud | |
| tribulis suos iudices?' Immo vero tu quid diceres? quem | |
| iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam | |
| excitares? Etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse | 5 |
| Plancius propter necessitudinem ac vicinitatem, suam vero | |
| certe edidisset. Vel si quaesitor huic edendus fuisset, quem | |
| tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui | |
| notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum | |
| hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas | 10 |
| et ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla | |
| cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse | |
| fugiendos tribulis huic iudices cui quaesitorem tribulem | |
| exoptandum fuisse videatis. Neque ego nunc consilium | 44.1 |
| reprehendo tuum quod <non> eas tribus quibus erat hic | |
| maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non | |
| servatum senatus. Etenim quis te tum audiret illorum, aut | |
| quid diceres? Sequestremne Plancium? Respuerent aures, | 5 |
| nemo agnosceret, repudiarent. An gratiosum? Illi libenter | |
| audirent, nos non timide confiteremur. Noli enim putare, | |
| Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri | |
| voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut | |
| gratia tolleretur. Semper fuerunt viri boni qui apud tribulis | 10 |
| suos gratiosi esse vellent; neque vero tam durus in plebem | 45.1 |
| noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate | |
| noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne | |
| observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis | |
| suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua peti- | 5 |
| tione respectent. Haec enim plena sunt offici, plena obser- | |
| vantiae, plena etiam antiquitatis. Isto in genere et fuimus | |
| ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et claris- | |
| simos viros esse vidimus, et hodie esse volumus quam | |
| plurimos gratiosos. Decuriatio tribulium, discriptio populi, | 10 |
| suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum | |
| omnium vim ac dolorem excitarent. Haec doce, haec | |
| profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, con- | |
| scripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum | |
| mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. Tri- | 15 |
| bulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista | |
| vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. Hanc tu | 46.1 |
| rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris | |
| quorum in huius delicto cum scientia certissima, tum dolor | |
| gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te | |
| taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se potissi- | 5 |
| mum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos | |
| qui scirent iudicare? Ego Plancium, Laterensis, et ipsum | |
| gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos | |
| sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam | |
| nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint, accusan- | 10 |
| dos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit | |
| repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum. | |
| Nam ut ego doceo gratiosum esse in sua tribu Plancium, | 47.1 |
| quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in | |
| operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod | |
| denique omnibus officiis per se, per patrem, per maiores | |
| suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu | 5 |
| doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis | |
| decuriavisse. Quod si non potes, noli tollere ex ordine | |
| nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, | |
| noli observantiam sancire poena. |