| Sed aliquando veniamus ad causam. In qua tu nomine | 36.1 |
| legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges | |
| complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi | |
| editicios iudices es secutus. Quod genus iudicum si est | |
| aequum ulla in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam | 5 |
| ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab | |
| accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras | |
| causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri voluerit | |
| iudicum alternorum, cumque nullum genus acerbitatis prae- | |
| termitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit. Quid? | 37.1 |
| huiusce rei tandem obscura causa est, an et agitata tum | |
| cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die | |
| copiosissime a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus? | |
| Hoc igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor esset, et | 5 |
| per hanc consensionem quae magis honeste quam vere | |
| sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione | |
| corrumperet, eum maxime eis hominibus qui eius tribus | |
| essent esse notum.' Ita putavit senatus, cum reo tribus | |
| ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem | 10 |
| fore testis et iudices. Acerbum omnino genus iudici sed | |
| tamen, si vel sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta | |
| tribus ederetur, vix recusandum. Tu autem, Laterensis, | 38.1 |
| quas tribus edidisti? Teretinam, credo. Fuit certe id | |
| aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia | |
| tua. Cuius tu tribus venditorem et corruptorem et seque- | |
| strem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, seve- | 5 |
| rissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere | |
| debuisti. At Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam | |
| de illa tribu criminari. Hanc igitur ipsam cur non edidisti? | |
| quid Plancio cum Lemonia, quid cum Oufentina, quid cum | |
| Clustumina? Nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae | 10 |
| reiceretur, esse voluisti. Dubitatis igitur, iudices, quin vos | 39.1 |
| M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad | |
| suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas | |
| tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum | |
| ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non | 5 |
| largitione corruptas? Quid enim potes dicere cur ista | |
| editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa | |
| quam in decernendo secuti sumus? Tu deligas ex omni | 40.1 |
| populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos | |
| quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; | |
| tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces et tuos et | |
| tuorum amicorum necessarios, iniquos vel meos vel etiam | 5 |
| defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes | |
| asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut | |
| ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim | |
| qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque | |
| quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia | 10 |
| constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere? | |
| Non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens | 41.1 |
| neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos | |
| invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, | |
| idcirco ista editio per se non acerba est. |