| 'Pater vero,' inquit, 'etiam obesse filio debet.' O vocem | 31.9 |
| duram atque indignam tua probitate, Laterensis! Pater ut | 10 |
| in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater | |
| ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissi- | |
| mus, si sordidissimus, tamen ipso nomine patrio valeret | |
| apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, | |
| communi sensu omnium et dulcissima commendatione | 15 |
| naturae. Sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea | 32.1 |
| primum vetustate equestris nominis ut pater, ut avus, ut | |
| maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in | |
| praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et | |
| gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris | 5 |
| inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splen- | |
| dore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum | |
| sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum | |
| auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil | |
| umquam reprehensum sed laudata sunt omnia, tamen is | 10 |
| oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et | |
| alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit? | |
| 'Asperius,' inquit, 'locutus est aliquid aliquando.' Immo | 33.1 |
| fortasse liberius. 'At id ipsum,' inquit, 'non est ferendum.' | |
| Ergo ei ferendi sunt qui hoc queruntur, libertatem equitis | |
| Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa | |
| aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa | 5 |
| civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere | |
| debebat? Equitum ego Romanorum in homines nobilissi- | |
| mos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omni- | |
| bus ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et | |
| ferociter et libere dicta commemorem? Consuli P. Nasicae | 10 |
| praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio domum | |
| decedens rogasset Granium quid tristis esset; an quod | |
| reiectae auctiones essent: 'immo vero,' inquit, 'quod | |
| legationes.' Idem tribuno pl. potentissimo homini, M. | |
| Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum salu- | 15 |
| tasset <et>, ut fit, dixisset: 'quid agis, Grani?' respondit: | |
| 'immo vero tu, Druse, quid agis?' Ille L. Crassi, ille M. | |
| Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit | |
| impune: nunc usque eo est oppressa nostra adrogantia | |
| civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti | 20 |
| Romano in plorando non sit concessa libertas. Quae enim | 34.1 |
| umquam Plancio vox fuit contumeliae potius quam doloris? | |
| quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se | |
| iniuriam propulsaret? Cum senatus impediretur quo minus, | |
| id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus | 5 |
| Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publi- | |
| canis, sed eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius. | |
| Communis ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum | |
| ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu | |
| promptum habuit et lingua. Quamquam, iudices,—agnosco | 35.1 |
| enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam | |
| dicta sunt conferuntur. Ego quia dico aliquid aliquando | |
| non studio adductus, sed aut contentione dicendi aut laces- | |
| situs, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non | 5 |
| perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque | |
| dixit, me id dixisse dicunt. Ego autem, si quid est quod | |
| mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque | |
| docto, non aspernor, stomachor cum aliorum non me digna | |
| in me conferuntur. Nam quod primus scivit legem de | 10 |
| publicanis tum cum vir amplissimus consul id illi ordini per | |
| populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in | |
| eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? | |
| si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui | |
| illam legem ferebat? Si sortis, nullum crimen est in casu; | 15 |
| si consulis, <statuis> etiam hunc a summo viro principem esse | |
| ordinis iudicatum. |