| Omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum | 29.1 |
| sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum | |
| parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est omnium | |
| virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus | |
| est parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut | 5 |
| aequalem. Quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum | |
| propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius | |
| quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum | |
| videtis luctus societatem? Quid de me dicam qui mihi in | |
| huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus | 10 |
| quos videtis veste mutata? Atque haec sunt indicia, iudices, | |
| solida et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi | |
| specie, sed domesticis inusta notis veritatis. Facilis est illa | |
| occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; | |
| procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur. | 15 |
| Omnibus igitur rebus ornatum hominem tam externis quam | 30.1 |
| domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico | |
| et nomine, superiorem aliis, municipum, vicinorum, socie- | |
| tatum studio, meorum temporum memoria, parem virtute, | |
| integritate, modestia aedilem factum esse miraris? | 5 |
| Hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? Iacis | |
| adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione | |
| quidem possit agnoscere. 'Bimaritum' appellas, ut verba | |
| etiam fingas, non solum crimina. Ductum esse ab eo in | |
| provinciam aliquem dicis libidinis causa, quod non crimen | 10 |
| est, sed impunitum in maledicto mendacium; raptam esse | |
| mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute vetere | |
| quodam in scaenicos iure maximeque oppidano. O adule- | 31.1 |
| scentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit | |
| obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! Emissus | |
| aliquis e carcere. Et quidem emissus per imprudentiam, | |
| emissus, ut cognostis, necessarii hominis optimique adule- | 5 |
| scentis rogatu; idem postea praetoris mandatu requisitus. | |
| Atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius | |
| vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis. |