| Vitia me hercule Cn. Planci res eae de quibus dixi tegere | 27.1 |
| potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta | |
| adiumenta huic honori fuisse mirere. Hic est enim qui | |
| adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic | |
| ab illo gravissimo et sanctissimo atque omni laude et honore | 5 |
| dignissimo viro dilectus est ut et contuberni necessitudo et | |
| adulescentis modestissimi pudor postulabat, quod, si adesset, | |
| non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et | |
| socer, T. Torquatus, omni illi et virtute et laude par, qui est | |
| quidem cum illo maximis vinclis et propinquitatis et adfini- | 10 |
| tatis coniunctus, sed ita magnis amoris ut illae necessitudinis | |
| causae leves esse videantur. Fuit in Creta postea contuber- | |
| nalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui cum | |
| fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se probatum | |
| sperare debet. In ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, | 15 |
| qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui | |
| civis! qualem hunc putent, adsiduitate testimonioque | |
| declarant. In Macedonia tribunus militum fuit, in eadem | 28.1 |
| provincia postea quaestor. Primum Macedonia sic eum | |
| diligit ut indicant hi principes civitatum suarum; qui cum | |
| missi sint ob aliam causam, tamen huius repentino periculo | |
| commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto | 5 |
| fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si | |
| legationem suam et mandata confecerint. L. vero Apuleius | |
| hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in | |
| parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere | |
| officiis benivolentiaque superarit. Tribunus pl. fuit non | 10 |
| fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed | |
| certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam | |
| desideratus vehemens esset tribunus. |