| Aliquid praeterea—timide dicam, sed tamen dicendum | 24.10 |
| est—non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia | |
| vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, | |
| sed precibus aliquid attulimus etiam nos. Appellavi populum | |
| tributim, submisi me et supplicavi; ultro me hercule se mihi | |
| etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. Valuit causa | 15 |
| rogandi, non gratia. Nec si vir amplissimus, cui nihil est | 25.1 |
| quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, | |
| non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. | |
| Nam ut omittam illud quod ego pro eo laborabam qui | |
| valebat ipse per sese, rogatio ipsa semper est gratiosissima | 5 |
| quae est officio necessitudinis coniuncta maxime. Neque | |
| enim ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset | |
| meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum | |
| essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae. | |
| Non potentia mea sed causa rogationis fuit gratiosa. Nemo | 10 |
| mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non | |
| huius in me misericordia grata fuerit. Etenim si ante | 26.1 |
| reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic | |
| tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum | |
| absentis honori fuisset, ei meas praesentis preces non putas | |
| profuisse? An Minturnenses coloni, quod C. Marium e | 5 |
| civili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto | |
| receperunt, quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod | |
| viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum | |
| linquentem terram eam quam servarat votis, ominibus | |
| lacrimisque prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; | 10 |
| Plancio, quod me vel vi pulsum vel ratione cedentem rece- | |
| perit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, | |
| ut haberent quem reducerent, conservarit, honori hanc | |
| fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris? |