PRO M. SCAVRO ORATIO
|
|
August. rhet. R.L.M. 150Halm
|
|
Maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo
|
a.1
|
suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia re-
|
|
tineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae,
|
|
nominis dignitatem.
|
|
Asc. Sc. 18.19
|
|
Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio
|
c.1
|
tribuno plebis.
|
|
Asc. Sc. 19.7
|
|
Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia,
|
d.1
|
cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio
|
|
damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa.
|
|
Asc. Sc. 19.18
|
|
Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae
|
e.1
|
proditionis est in crimen vocatus; vexatus a Q. Vario tri-
|
|
buno plebis est.
|
|
Asc. Sc. 20.12
|
|
Non enim tantum admiratus sum ego illum virum,
|
f.1
|
sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Primus enim me
|
|
flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me
|
|
sine praesidio fortunae, quo contendissem, labore et con-
|
|
stantia pervenire.
|
5
|