| Iul. Sev. R.L.M. 357Halm | |
| Et quoniam congesta fuit accusatio magis acervo quo- | g.1 |
| dam criminum, non distinctione aliqua generum et varietate. | |
| Iul. Sev. R.L.M. 360Halm | |
| Bostarem igitur quendam dixit Norensem fugientem | h.1 |
| e Sardinia Scauri adventum . . . | |
| prius illum sepultum quam huic cenam esse | |
| sublatam. | |
| Arusianus Messius GL 7.488K | |
| Si denique in illa bona invadere nullo modo potuisset | i.1 |
| nisi mortuo Bostare. | |
| Asc. Sc. 20.25 | |
| Si me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem, quem | k.1 |
| unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum | |
| fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut | |
| convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres | |
| neque iratus fuisset. | 5 |
| Cod. Ambr. | |
| Bona quam quod habebat <ve>niret. Agedum ego de- | m.1 |
| fendi Scau<ru>m, Triari; defende tu matrem. | |
| Te <m>etue<r>e <n>e non solvendo fuisse, bona denique | n.1 |
| reus n<e r>e<tinere vol>uis<se q>u<ae> proscripta esse<nt>, nis<i>. | |
| Prisc. GL 2.219K | |
| Cum dare nollet Aris, clam ex Sardinia est fugere | o.1 |
| conatus. |