| Serv. G. 1.58 | |
| Redimunt se ea parte corporis, propter | p.1 |
| quam maxime expetuntur. | |
| Asc. Sc. 21.24 | |
| Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me | 1q.1 |
| novum disputatur, sed quaesitum ab aliis est. | |
| Asc. Sc. 21.2 | |
| <Illa> audivimus, hoc vero meminimus ac paene vidimus, | 1r.1 |
| eiusdem stirpis et nominis P. Crassum ne in manus incideret | |
| inimicorum, se ipsum interemisse. | |
| Asc. Sc. 21.11 | |
| Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus | 2s.1 |
| usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M'. Aquilius potuit | |
| imitari . . . | |
| -tis suae rerumque gestarum senectutis dedecore foedavit. | 2.1 |
| Quid vero? alterum Crassum temporibus isdem num aut | |
| clarissimi viri Iulii aut summo imperio praeditus M. An- | |
| tonius potuit imitari? Quid? in omnibus monumentis | 3.1 |
| Graeciae, quae sunt verbis ornatiora quam rebus, quis in- | |
| venitur, cum ab Aiace fabulisque discesseris, qui tamen ipse | |
| Ignominiae dolore, ut ait poeta, victor insolens se | |
| victum non potuit pati, | 5 |
| praeter Atheniensem Themistoclem, qui se ipse morte mul- | |
| tavit? At Graeculi quidem multa fingunt, apud quos etiam | 4.1 |
| Cleombrotum Ambraciotam ferunt se ex altissimo praecipi- | |
| tasse muro, non quo acerbitatis accepisset aliquid, sed, ut | |
| video scriptum apud Graecos, cum summi philosophi Plato- | |
| nis graviter et ornate scriptum librum de morte legisset, in | 5 |
| quo, ut opinor, Socrates illo ipso die quo erat ei moriendum | |
| permulta disputat, hanc esse mortem quam nos vitam | |
| putaremus, cum corpore animus tamquam carcere saeptus | |
| teneretur, vitam autem esse eam cum idem animus vinclis | |
| corporis liberatus in eum se locum unde esset ortus rettu- | 10 |
| lisset. Num igitur ista tua Sarda Pythagoram aut Platonem | 5.1 |
| norat aut legerat? qui tamen ipsi mortem ita laudant ut | |
| fugere vitam vetent atque id contra foedus fieri dicant | |
| legemque naturae. Aliam quidem causam mortis volun- | |
| tariae nullam profecto iustam reperietis. Atque hoc ille | 5 |
| vidit; nam iecit quodam loco vita illam mulierem spoliari | |
| quam pudicitia maluisse. Sed refugit statim nec de pudi- | 6.1 |
| citia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis | |
| daret et iocandi locum. Constat enim illam cum deformi- | |
| tate summa fuisse, tum etiam senectute. Qua re quae | |
| potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut | 5 |
| amoris esse suspicio? |