| Ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me | 7.1 |
| fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo | |
| tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris | |
| morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius . . . | |
| . . . te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac | 8.1 |
| noto adulterio iam diu diligebat. Is cum hanc suam uxorem | |
| anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere | |
| in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter | |
| dotem volebat. Itaque compecto cum matre Bostaris con- | 5 |
| silium cepit ut uterque Romam veniret; ibi se aliquam ra- | |
| tionem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret | |
| co<nfir>mavit. | |
| Hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu | 9.1 |
| naturaque rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concita- | |
| tam, cum audisset Arinem cum illa sua metus et fugae simu- | |
| latione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo | |
| inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse do- | 5 |
| lore muliebri et mori quam id perpeti maluisse. Altera non | 10.1 |
| minus veri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam | |
| credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum | |
| proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi ani- | |
| culae non ille quidem vim adferret—neque enim erat re- | 5 |
| ctum patronae—sed collum digitulis duobus oblideret, resti- | |
| cula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur. Quae | 11.1 |
| quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, | |
| cum agerent parentalia Norenses omnesque suo more ex | |
| oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. | |
| Discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit | 5 |
| quaerenda, illi quae volebat mori non fuit. Confirmata | 12.1 |
| vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam | |
| opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac | |
| libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem | |
| illam Bostaris duxit uxorem. | 5 |