| En quibus familiis quam foedis, quam contaminatis, quam | 13.1 |
| turpibus datis hanc familiam, iudices. En quibus testibus | |
| commoti, de quo homine, de quo genere, de quo nomine | |
| sententias feratis, obliviscendum vobis putatis? Matrum in | |
| liberos, virorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas | 5 |
| libidines videtis immanis; duorum maximorum criminum | |
| auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut in- | |
| vidos infamata causa est, omni facinore et flagitio deformatos | |
| habetis. | |
| Num igitur in his criminibus, iudices, residet etiam aliqua | 14.1 |
| suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? | |
| Qui igitur id factum est? Quia dedisti mihi, Triari, quod | |
| diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia | |
| genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet | 5 |
| ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese. Neque | 15.1 |
| vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus | |
| nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum | |
| vim naturamque quaeramus. Etenim testis non modo Afer | |
| aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis | 5 |
| etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti | |
| potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est im- | |
| punita men<tien>di licen<t>i<a>. Argumentum vero, quod quidem | 16.1 |
| est proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum | |
| vere vocari potest—rerum vox est, naturae vestigium, veri- | |
| tatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse | |
| est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. Qua re, | 5 |
| in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et | |
| cederem; vincerer enim re, vincerer causa, vincerer veri- | |
| tate. Agmen tu mihi inducas Sardorum et catervas et me | 17.1 |
| non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? | |
| Non potero equidem disputare, sed ad horum fidem et man- | |
| suetudinem con<fug>ere, <a>d ius iu<randum iudicum, ad> populi | |
| Romani <aeq>uitatem, qui hanc familiam in hac urbe principem | 5 |
| voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, | |
| qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores. |