| 'Poposcit, imperavit, eripuit, coegit.' Si doces tabulis, | 18.1 |
| quoniam habet seriem quandam et ordinem contracti negoti | |
| confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in de- | |
| fendendo mihi agendum sit videbo. Si denique nitere testi- | |
| bus non dico bonis viris ac probatis, noti sint modo, quem | 5 |
| ad modum mihi cum quoque sit confligendum considerabo. | |
| Sin unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, | 19.1 |
| quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litte- | |
| rarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, | |
| quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo | |
| me vertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis dis- | 5 |
| putem? quid? Non habuisti quod dares. Habuisse se | |
| dicet. Quis id sciet, quis iudicabit? Non fuisse causam. | |
| Finget fuisse. Qui refellemus? Potuisse non dare, si | |
| noluisset. Vi ereptum esse dicet. Quae potest eloquentia | |
| disputando ignoti hominis impudentiam confutare? Non | 20.1 |
| agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum ex- | |
| presso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque acu | |
| quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra im- | |
| petum istorum impetu ego nostro concurram atque con- | 5 |
| fligam. Non est unus mihi quisque ex illorum acie protra- | |
| hendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; | |
| tota est acies illa uno impetu prosternenda. | |
| Est enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium | 21.1 |
| crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod | |
| genus uno testimoni foedere et consensu omnium est confir- | |
| matum. Quod ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, | |
| iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam | 5 |
| fundamenta iacere patiamini. Quae si erunt, ut mea ratio | |
| et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis | |
| partem pertimescam. Dicam enim primum de ipso genere | 22.1 |
| accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; | |
| quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et | |
| formidolosum frumentarium crimen accedam. |