| Quod est igitur hoc accusationis, Triari, genus, pri- | 23.1 |
| mum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, | |
| tam explorata huius opprimendi fiducia? Pueris nobis | |
| audisse videor L. Aelium, libertinum hominem litteratum | |
| ac facetum, cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. | 5 |
| Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum | |
| quaereretur quam provinciam aut quam diem testium | |
| postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario in- | |
| quireret, postulavit. Hoc tu idem tibi in M. Aemilio | 24.1 |
| Scauro putasti esse faciendum? 'Delata enim,' inquit, | |
| 'causa ad me Romam est.' Quid? ad me Siculi nonne | |
| Romam causam Siciliae detulerunt? At qui homines! | |
| Prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. Tamen ego | 5 |
| mihi provinciae causam in provincia ipsa cognoscendam et | |
| discendam putavi. An ego querelas atque iniurias aratorum | 25.1 |
| non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? Peragravi, | |
| inquam, Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigenti- | |
| norum atque collis. Campus ille nobilissimus ac feracis- | |
| simus ipse me causam paene docuit Leontinus. Adii casas | 5 |
| aratorum, a stiva ipsa homines mecum conloquebantur. | |
| Itaque sic fuit illa expressa causa non ut audire ea quae | 26.1 |
| dicebam, iudices, sed ut cernere et paene tangere viderentur. | |
| Neque enim mihi probabile neque verum videbatur me, | |
| cum fidelissimae atque antiquissimae provinciae patrocinium | |
| recepissem, causam tamquam unius clientis in cubiculo meo | 5 |
| discere. | |
| Ego nuper, cum Reatini, qui essent in fide mea, me suam | 27.1 |
| publicam causam de Velini fluminibus et cuniculis apud hos | |
| consules agere voluissent, non existimavi me neque digni- | |
| tati praefecturae gravissimae neque fidei meae satis esse | |
| facturum, nisi me causam illam non solum homines sed | 5 |
| etiam locus ipse lacusque docuisset. Neque tu aliter fe- | 28.1 |
| cisses, Triari, si te id tui isti Sardi facere voluissent, hi qui | |
| te in Sardiniam minime venire voluerunt, ne longe aliter | |
| omnia atque erant ad te delata cognosceres, nullam multi- | |
| tudinis in Sardinia querelam, nullum in Scaurum odium | 5 |
| populi . . . . |