| <anhe>litu Aetnam ardere dicunt, sic Verrem obruissem | 29.1 |
| Sicilia teste tota. Tu vero comperendinasti uno teste pro- | |
| ducto. At quo teste, di immortales! Non satis quod | |
| uno, non quod ignoto, non quod levi; etiamne Valerio | |
| teste primam actionem confecisti, qui patris tui beneficio | 5 |
| civitate donatus gratiam tibi non inlustribus officiis, sed | |
| manifesto periurio rettulit? Quod si te omen nominis | 30.1 |
| vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum | |
| putamus, non ad perniciem, verum ad salutem interpretamur. | |
| Sed omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, | |
| quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et in- | 5 |
| lustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium | |
| iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum. | |
| Hic ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque | 31.1 |
| ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam | |
| reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. | |
| Fuerint enim eae partes aut eius quem id facere dolor et | |
| suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, | 5 |
| quod aut non animadvertebat quem violaret, aut facilem | |
| sibi fore in gratiam reditum arbitrabatur; ego tantum dicam | 32.1 |
| quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum | |
| possit esse. Quid enim habet turpitudinis Appium Claudium | |
| M. Scauro esse inimicum? Quid? avus eius P. Africano | |
| non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? Quae | 5 |
| inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, de- | |
| decus vero certe numquam attulerunt. Successori decessor | 33.1 |
| invidit, voluit eum quam maxime offensum quo magis ipsius | |
| memoria excelleret; res non modo non abhorrens a con- | |
| suetudine sed usitata etiam et valde pervagata. Neque vero | |
| tam haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humani- | 5 |
| tate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc | |
| C. Claudi, fratris sui, competitorem fore putasset. Qui sive | 34.1 |
| patricius sive plebeius esset—nondum enim certum consti- | |
| tuerat—cum hoc sibi contentionem fore putabat, Appius | |
| autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus peti- | |
| tione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. | 5 |
| Quam ob rem se consule neque repelli fratrem volebat | |
| neque, iste si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi | |
| hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset. Ego id fratri | 35.1 |
| in honore fratris amplissimo non concedendum putem, | |
| praesertim qui quid amor fraternus valeat paene praeter | |
| ceteros sentiam? At enim frater iam non petit. Quid tum? | |
| Si ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, | 5 |
| si a publicanis, si ab omnibus sociis, civibus exoratus ante- | |
| posuit honori suo commoda salutemque provinciae, pro- | |
| pterea putas semel exulceratum animum tam facile potuisse | |
| sanari? Quamquam in istis omnibus rebus, praesertim | 36.1 |
| apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res | |
| ipsa. Persuasum est Sardis se nihil Appio gratius esse fa- | |
| cturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam | |
| spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia con- | 5 |
| sulem putant posse, praesertim ultro pollicentem. De quo | |
| plura iam non dicam. Quamquam ea quae dixi non secus | 37.1 |
| dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui | |
| multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. Generi | |
| igitur toti accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil | |
| more, nihil modo, nihil considerate, nihil integre, contra | 5 |
| improbe, turbide, festinanter, rapide omnia conspiratione, | |
| imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta. |