| Venio nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam | 38.1 |
| fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut | |
| imaginem testium. Etenim fidem primum ipsa tollit con- | |
| sensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniura- | |
| tione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe | 5 |
| et pr<omissione> praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta | |
| vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi | |
| mentiendi licentia distinguendam putent. Neque ego Sar- | 39.1 |
| dorum querelis moveri nos numquam <dico> oportere. Non | |
| sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim | |
| cum frater meus nuper ab eis decesserit, cum rei <fr>u<men- | |
| tariae> Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro | 5 |
| sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et | |
| iucundus fuit. Pateat vero hoc perfugium dolori, pateat | 40.1 |
| iustis querelis, coniurationi via intercludatur, obsaepiatur | |
| insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, | |
| in Hispanis. Damnatus est T. Albucius, C. Megaboccus ex | |
| Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. Ita fidem | 5 |
| maiorem varietas ipsa faciebat. Testibus enim aequis, tabu- | |
| lis incorruptis tenebantur. Nunc est una vox, una mens | 41.1 |
| non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed | |
| promissis aliorum et praemiis excitata. At creditum est | |
| aliquando Sardis. Et fortasse credetur aliquando, si integri | |
| venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, | 5 |
| si soluti, si liberi. Quae si erunt, tamen sibi credi gaudeant | |
| et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respi- | |
| cient, non gentis suae famam perhorrescent? | |
| Fallacissimum genus esse Phoenicum omnia monumenta | 42.1 |
| vetustatis atque omnes historiae nobis prodiderunt. Ab his | |
| orti Poeni multis Carthaginiensium rebellionibus, multis vio- | |
| latis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt. | |
| A Poenis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in | 5 |
| Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati et repudiati | |
| coloni. Qua re cum integri nihil fuerit in hac gente <pesti- | 43.1 |
| lentiae> plena, quam valde eam putamus tot transfusionibus | |
| coacuisse? Hic mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius, vir | |
| ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique | |
| omnes ab eodem Cn. Pompeio civitate donati, quorum | 5 |
| tamen omnium laudatione utimur, ignoscent alii viri boni | |
| ex Sardinia; credo enim esse quosdam. Neque ego, cum | 44.1 |
| de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me est de | |
| universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis mori- | |
| bus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. | |
| Magnam quidem esse partem sine fide, sine societate et | 5 |
| coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. Quae est | |
| enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat ami- | |
| cam populo Romano ac liberam civitatem? Africa ipsa | 45a.1 |
| parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum | |
| maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis | |
| sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum | |
| Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum int<eritu>. | 5 |