PRO Q. ROSCIO COMOEDO
ORATIO
  . . . . malitiam naturae crederetur. Is scilicet vir opti- 1.1
mus et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis
testibus uti conatur. Solent fere dicere qui per tabulas
hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: 'egone
talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum in 5
codicem referret?' Exspecto quam mox Chaerea hac
oratione utatur: 'egone hanc manum plenam perfidiae et
hos digitos meos impellere potui ut falsum perscriberent
nomen?' Quod si ille suas proferet tabulas, proferet suas
quoque Roscius. Erit in illius tabulis hoc nomen, at <in> 10
huius non erit. Cur potius illius quam huius credetur?— 2.1
Scripsisset ille, si non iussu huius expensum tulisset?
—Non scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset?
Nam quem ad modum turpe est scribere quod non
debeatur, sic improbum est non referre quod debeas. 5
Aeque enim tabulae condemnantur eius qui verum non
rettulit et eius qui falsum perscripsit. Sed ego copia et
facultate causae confisus vide quo progrediar. Si tabulas
C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo
arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis 10
non recuso. Quis hoc frater fratri, quis parens filio tribuit 3.1
ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? Ratum
habebit Roscius; profer; quod tibi fuerit persuasum, huic
erit persuasum, quod tibi fuerit probatum, huic erit pro-
batum. Paulo ante M. Perpennae, P. Saturi tabulas 5
poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus
et quo minus secundum eas lis detur non recusamus; quid
ita non profers? Non conficit tabulas? Immo diligentis- 4.1
sime. Non refert parva nomina in codices? Immo omnis
summas. Leve et tenue hoc nomen est? HS ccciↄↄↄ
sunt. Quo modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet?
quo modo HS ccciↄↄↄ in codice accepti et expensi non 5
sunt? Pro di immortales! essene quemquam tanta audacia
praeditum qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id
petere audeat, quod in codicem iniuratus referre noluerit, id
iurare in litem non dubitet, quod sibi probare non possit,
id persuadere alteri conetur! 10