| Nimium cito ait me indignari de tabulis; non habere se | 5.1 |
| hoc nomen in codicem accepti et expensi relatum confitetur, | |
| sed in adversariis patere contendit. Vsque eone te diligis | |
| et magnifice circumspicis ut pecuniam non ex tuis tabulis | |
| sed <ex> adversariis petas? Suum codicem testis loco recitare | 5 |
| adrogantiae est; suarum perscriptionum et liturarum ad- | |
| versaria proferre non amentia est? Quod si eandem | 6.1 |
| vim, diligentiam auctoritatemque habent adversaria quam | |
| tabulae, quid attinet codicem instituere, conscribere, ordi- | |
| nem conservare, memoriae tradere litterarum vetustatem? | |
| Sed si, quod adversariis nihil credimus, idcirco codicem | 5 |
| scribere instituimus, quod etiam apud omnis leve et infir- | |
| mum est, id apud iudicem grave et sanctum esse ducetur? | |
| Quid est quod neglegenter scribamus adversaria? quid est | 7.1 |
| quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? Quia | |
| haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur | |
| statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis memo- | |
| riam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem | 5 |
| amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem | |
| confectae. Itaque adversaria in iudicium protulit nemo; | |
| codicem protulit, tabulas recitavit. Tu, C. Piso, tali fide, | |
| virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis pecuniam | |
| petere non auderes. Ego quae clara sunt consuetudine | 8.1 |
| diutius dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehe- | |
| menter pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni, | |
| in adversaria rettulisti? Erubescit, quid respondeat nescit, | |
| quid fingat extemplo non habet. Sunt duo menses iam, | 5 |
| dices. Tamen in codicem accepti et expensi <referri> debuit. | |
| Amplius sunt sex menses. Cur tam diu iacet hoc nomen | |
| in adversariis? Quid si tandem amplius triennium est? | |
| quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas | |
| paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen trien- | 10 |
| nium amplius in adversariis iacere pateris? Vtrum cetera | 9.1 |
| nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an | |
| non? Si non, quo modo tabulas conficis? si etiam, quam | |
| ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc | |
| nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, | 5 |
| in adversariis relinquebas? Nolebas sciri debere tibi | |
| Roscium; cur scribebas? Rogatus eras ne referres; cur | |
| in adversariis scriptum habebas? |