| Sed haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi | 9.9 |
| satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium | 10 |
| sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est quod | |
| conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adver- | |
| sarium et testem habuerit Roscius, nolo vincat. Pecunia | 10.1 |
| tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua | |
| legitimae partis sponsio facta est. Hic tu si amplius HS | |
| nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, | |
| propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. | 5 |
| Iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iu- | |
| dicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus | |
| aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque | |
| nihil neque tantum quantum postulavimus consequamur. | |
| Ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt. Quid est in | 11.1 |
| iudicio? Derectum, asperum, simplex: si paret HS iↄↄↄ | |
| dari—. Hic nisi planum facit HS iↄↄↄ ad libellam sibi | |
| deberi, causam perdit. Quid est in arbitrio? Mite, | |
| moderatum: qvantvm aeqvivs et melivs sit dari. Ille | 5 |
| tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis | |
| superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. Itaque | |
| alter causae confidit, alter diffidit. Quae cum ita sint, | 12.1 |
| quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↄↄↄ, | |
| de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum | |
| sumpseris qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromit- | |
| tiqve si pareat. Quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam | 5 |
| is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in | |
| iudicio! Adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! | |
| Ipse C. Piso est. Eundemne tu arbitrum et iudicem sume- | |
| bas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem | |
| in angustissimam formulam sponsionis concludebas? Quis | 10 |
| umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? | |
| Nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. De | |
| quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti! | |
| Ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, | 13.1 |
| ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est | |
| ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum | |
| sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi. |