Iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse 13.5
sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non
recitat. Reliquum est ut stipulatum se esse dicat; prae-
terea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit
non reperio. Stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore,
quo praesente? quis spopondisse me dicit? Nemo. Hic 14.1
ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae,
satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni,
satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium
iudicari debeat. Pecunia petita est certa; cum tertia parte 5
sponsio facta est. Haec pecunia necesse est aut data aut
expensa lata aut stipulata sit. Datam non esse Fannius
confitetur, expensam latam non esse codices Fanni con-
firmant, stipulatam non esse taciturnitas testium concedit.
Quid ergo est? Quod et reus is est cui et pecunia levissima 15.1
et existimatio sanctissima fuit semper, et iudex est is quem
nos non minus bene de nobis existimare quam secundum
nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter
eximium splendorem ut iudicem unum vereri debeamus, 5
perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima,
omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa
et comprehensa sint, perinde dicemus. Illa superior fuit
oratio necessaria, haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec
ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro Roscio, illa victoriae, 10
haec bonae existimationis causa comparata.
  Pecuniam petis, Fanni, a Roscio. Quam? dic audacter 16.1
et aperte. Vtrum <quae> tibi ex societate debeatur, an quae
ex liberalitate huius promissa sit et ostentata? Quorum
alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius.
Quae ex societate debeatur? Quid ais? Hoc iam neque 5
leviter ferendum est neque neglegenter defendendum. Si
qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et
paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, socie-
tatis. Aeque enim perfidiosum et nefarium est fidem
frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare qui in 10
tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit.
Quae cum ita sint, quis sit qui socium fraudarit et fefellerit 17.1
consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita acta in
alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius?
Quid ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo
restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in 5
purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit
et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! Potest hoc
homini huic haerere peccatum? qui me dius fidius—au-
dacter dico—plus fidei quam artis, plus veritatis quam
disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem 10
virum quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus
est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter
abstinentiam. Sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem 18.1
dico? Ignotum hominem scilicet pluribus verbis com-
mendo. Estne quisquam omnium mortalium de quo melius
existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior,
humanior, officiosior liberaliorque videatur? Quid? tu, 5
Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? nonne, quo-
tienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc
et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti?
quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo facere
consuevit. Qua in re mihi ridicule es visus esse inconstans 19.1
qui eundem et laederes et laudares, et virum optimum
et hominem improbissimum esse diceres. Eundem tu et
honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas
et socium fraudasse arguebas? Sed, ut opinor, laudem 5
veritati tribuebas, crimen gratiae concedebas; de hoc, ut
existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu causam agebas.