Fraudavit Roscius! Est hoc quidem auribus animisque 19.8
omnium absurdum. Quid si tandem aliquem timidum,
dementem, divitem, inertem nactus esset qui experiri non 10
posset? Tamen incredibile esset. Verum tamen quem 20.1
fraudarit videamus. C. Fannium Chaeream Roscius frau-
davit! Oro atque obsecro vos qui nostis, vitam inter se
utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque con-
siderate. Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus 5
abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur?
non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam
coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex
fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui id-
circo capite et superciliis semper est rasis ne ullum pilum 10
viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius
in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei
par gratia refertur. Nam Ballionem illum improbissimum
et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream; per-
sona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura 15
vitaque est expressa. Qui quam ob rem Roscium similem
sui in fraude et malitia existimarit, mihi <vix> videtur, nisi
forte quod praeclare hunc imitari se in persona lenonis
animadvertit. Quam ob rem etiam atque etiam considera, 21.1
C. Piso, quis quem fraudasse dicatur. Roscius Fannium!
Quid est hoc? probus improbum, pudens impudentem,
periurum castus, callidum imperitus, liberalis avidum? In-
credibile est. Quem ad modum, si Fannius Roscium 5
fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri
simile videretur, et Fannium per malitiam fecisse et Ro-
scium per imprudentiam deceptum esse, sic, cum Roscius
Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et
Roscium quicquam per avaritiam appetisse et Fannium 10
quicquam per bonitatem amisisse.